[unspec A] quibus datur haec gratia, ideo vtique ne non gratis dari credatur gratia, sicut veritas lo∣quitur, sed potius secundum praecedentis merita voluntatis, sicut contra veritatem Pelagia∣nus error obloquitur praeuenit ergo ad fidem, id est, actum fidei gratia, alio quin si fides eam praeuenit, proculdubio praeuenit, & voluntas, id est, actus volendi, quoniam fides sine volun∣tate non potest esse: si autem gratia praeuenit fidem, quoniam praeuenit voluntatem, profe∣ctò praeuenit omnem obedientiam, praeuenit etiam charitatem, id est, actum charitatis quâ vnicâ Deo veraciter & suauiter obeditur, & haec omnia gratia in eo cui datur, & cuius haec om∣nia praeuenit, operatur. Haec autem debent intelligi secundum expositionem praemissam 36o. primi; & sequitur, Restat in his bonis vsque in finem perseuerantia, quae frustra quotidie à Domino poscitur, si non eam Dominus per gratiam suam in illo cuius orationes exaudit, ope∣tatur. Videte iam à veritate quàm sit alienum, negare donum Dei esse perseuerantiam vs∣que in finem huius vitae, cùm vitae huius, quando voluerit ipse, det finem, quem si dat ante im∣minentem [unspec B] lapsum, facit hominem perseuerare vsque in finem; sed mirabilior, & fidelibus eui∣dentiot largitas bonitatis est Dei, quòd etiam paruulis, quibus obedientia non est illius aetatis vt detur, datur haec gratia. Ista igitur sua dona quibuscunque Deus donat, proculdubio se do∣naturum esse praesciuit, & in sua praescientia praeparauit: Quos ergo praedestinauit, illos & vo∣cauit vocatione illa, quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est, Sine poeni∣tentia sunt dona & vocatio Dei. Namque in sua, quae falli mutarique non potest, praescientia, sua futura opera disponere, id omnino nec aliud quicquam est praedestinare. Et supra 19. si∣cut allegabatur superius, Ex duobus, inquit, pijs cur huic donetur perseuerantia vsque in fi∣nem, illi non donetur, Inscrutabilia sunt iudicia Dei: Illud tamen fidelibus debet esse certis∣simum, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse; Nam si fuissent ex nobis, ait vnus praede∣stinatorum, qui de pectore biberat Domini hoc secretum, manfissent vtique nobiscum. Quid est quaeso, Non erant ex nobis, nam etiamsi fuissent, mansissent vtique nobiscum? Nonne [unspec C] vtrique à Deo creati? vtrique ex Adam nati? vtrique de terra facti erant? & ab eo qui dixit, Omnem flatum ego feci, vnius eiusdemque naturae animas acceperant? Nonne postremo vtrique vocati fuerant, & vocantem necessitatem secuti? vtrique ex impijs iustificati, & per lauacrum regenerationis vtrique renouati? sed si hoc audiret ille qui sciebat proculdubio quod dicebat, respondere posset & dicere, vera sunt haec, secundum haec omnia ex nobis e∣rant, veruntamen secundum aliam quandam discretionem non erant ex nobis: Nam si fuis∣sent ex nobis, manfissent vtique nobiscum: Quae est tamen ista discretio? Patent libri Dei, non auertamus aspectum; clamat Scriptura diuina, adhibeamus auditum; Non erant ex ijs, quia non erant secundum propositum vocati; Non erant in Christo electi ante mundi con∣stitutionem; non erant in eorum sortem secuti, non erant praedestinati secundum propositum eius qui vniuersa operatur. Et superius 17. quaerenti haeretico, cur quibusdam qui eum bo∣na fide coluerunt, perseuerare vsque in finem non dedit; respondet, Cur putas, nisi quia non [unspec D] mentitur, qui dicit, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, man∣fissent vtique nobiscum? Qui & de Correptione & gratia, 28.29 & post, hoc idem per ean∣dem autoritatem 1. Ioan. 2. & similes manifestat. Idem de bono perseuerantiae 13. loquens de conuersione ad fidem, & perseuerantia in fide, sic ait; Haec Deus facturum se esse praesci∣uit; Ista est praedestinatio Sanctorum quos elegit in Christo, ante mundi constitutionem, vt essent sancti & immaculati in conspectu eius, in charitate praedestinans eos in adoptionem fi∣liorum per Iesum Christum, in ipsum secundum placitum voluntatis suae; in qua gratificauit eos in dilecto Filio suo, in quo habent redemptionem per sanguinem ipsius, redemptionem peccatorum secundum diuitias gratiae suae, qua abundauit in eos in omni sapientia & pruden∣tia, vt ostenderet eis mysterium voluntatis suae, secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo in dispositionem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt, & quae in terris in ipso. In quo etiam & fortem consecuti sumus, praedestinati [unspec E] secundum propositum eius, qui vniuersa operatur. Contra istam veritatis tam claram tubam, Apostolum scilicet ad Eph. 1. quis homo sobriae vigilantisque fidei voces vllas admittat hu∣manas? Et infra 15. Sed cur, inquis, non solum in paruulorum, verum & geminorum seu grandaeuorum, vna eadem causa tam diuersum iudicium? Nonne similis quaestio est, cur in diuersa causa iudicium idem? Recolamus igitur illos operarios in vinea, qui tota die labora∣uerunt, & eos qui vnica hora; nempe causa diuersa est impensi laboris, & tamen idem iudi∣cium in redditione mercedis; Nunquid & hi aliud audierunt murmurantes à Patrefamilias nisi hoc volo? Cui & concordanter Gregorius 25. Moral. vbi proximo fuerat allegatus; Ne∣mo, inquit, discutiat, cur stante Iudaico populo, dudum in infidelitate gentilitas iacuit, & cur ad fidem gentilitate surgente, Iudaicum populum infidelitatis culpa prostrauit, &c. sicut