Adhuc autem, si quis idolo tuo in loco tuo nomine cuiuspiam Angeli consecrato, euocet [unspec A] eundem Angelum ad aliud idolum alibi, per consecrationem, carminationem, herbas, gem∣mas, thura, aromata, & omnia huiusmodi fortiora, nonne idolum tuum relinquet, aliudque adibit? Praeterea, consectatione tua cessante, & te vnà cum alijs dormiente, quid Angelū inui∣tum ibi perpetuò detineret? effectus enim continuatus, causam continuantem requirit. Quod autem aliqua vis characterum, herbarum, aromatum, aut gemmarum, haberet tan∣tum dominium super tam potentem, & nobilem creaturam, esset omninò dissonum rationi, & contrarium ordini naturali. Quomodo etiam non est contrarium ordini naturali, quod ho∣mo inferior praesit superioribus Angelis imperando, mittendo, & sicut voluerit, compellen∣do? magis enim deceret è contra, sicut videmus in qualibet politia, in quacunque familia, in omni domo congruè ordinata.
Dices forsitan, Trismegiste, sicut in libro tuo quandoque videris innuere, quod homo est perfectior & superior Angelo in ordine naturali, cur ergo creaturae tibi subiectae te sub∣ijcis, [unspec B] & ipsam pro Deo tuo honoras & colis? magis enim deceret è contra.
De animabus quoque humanis bonis & sanctis similiter arguendum, praesertim cum te au∣tore, recedentes a corpore coelum scandant.
Amplius autem si efficis tibi Deum, videtur quod quoquomodo maior, digniorque sis ipso, sicut faciens facto suo; & quod Deus tuus, si sit gratus, magis tenetur te diligere, honorare, & colere, quàm tu ipsum: magis enim fecisti pro eo. Esse namque ipsi dedisti sicut & pater: imò amplius quàm pater filio suo dedit, cuius & esse continuè in nutu arbitrij tui pendet. Potes enim per aliquid contrarium consecrationi priori ipsum resoluere, ipsumue per ignem, mal∣leum aut securim redigere in puluerem, & in nihilum. Nec ratio tua Hermes alicui rationali debet concludere animali: scis enim benè, sicut & Necromantici, & alij benè sciunt, quod Daemones, reprobi & maligni sunt praescij futurorum, & multa mirabilia etiam in corporibus hominum operantur: non tamen sunt dij colendi ab hominibus; sed cauendi tanquam inimici [unspec C] ipsorum pestiferi, & callidi seductores.
Quidam verò subtilius respondentes, & ad veram religionem propinquius accedentes, di∣cunt, quòd Deus verus, etsi sit vnus, & incorporalis, & simplex, habet tamen multas virtutes, quas, & per quas, seipsum ostendit, effectus plurimos corporales & sensibiles faciendo, à quibus & correspondenter multis nominibus appellatur. Vnde Philosophus in De mundo vltimo dicit, quòd Deus cùm sit vnus, est tamen multinomius secundum multitudinē illorum quae innouat, & quorum est causa, & quod vocatur Iupiter, & alijs multis nominibus. Osten∣debatur quoque superiùs per testimonia alia, quòd Deus Iupiter appellatur. Quare & Albri∣cius London, De origine deorum, siue in Poëtastro suo in Prologo, dicit Deum vocari Vi∣tunetum, quia vitam praestat; Sentinum, quia sensum: vocaturque Iupiter in aethere, Iuno in aëre, Diana in terra, & diuerso sexu, pro quo & allegat hos versus Valerij Soriani:
Iupiter Omnipotens rerum Regumque repertor, [unspec D]
Progenitor genitrix{que} Deûm, Deus vnus & idem.
Quare & isti responsales dicunt vlterius, quòd ipsi fabricant idolum tantummodo Deo ve∣ro, etsi multum dissimile & indignum; similiori tamen modo, & digniori, quo sciunt & pos∣sunt. Multa etiam idola fabricare se dicunt vnico Deo vero, propter multitudinem nomi∣num, effectuum, & virtutum illius; sicque idola ista colunt, non propter ipsa idola vllo modo; sed vt per ipsum vnicum Deum verum, & multiplicem eius virtutem multipliciter veneren∣tur: Et haec videtur responsio sapientium veterum Romanorum. Sed vtinam omnes idolo∣rum cultores sic saperent, sic sentirent. Verùm ad quid, rogo, oportet tot nomina imponere vni Deo? tot & tam varia idola fabricare? cùm posset compendiosius, breuius, leuius, & vti∣lius, vnico nomine proprio dici Deus, & similiter etiam sine idolo adorari: Ipso namque sub isto nomine adorato, coadorantur necessariò omnes eius virtutes; non enim realiter diffe∣runt hae ab eo, sicut quinta & decima partes docent, & responsio confitetur. Qui autem Dei [unspec E] virtutes non nisi singillatim, & per singula idola adorare voluerit, nunquam singulas adora∣bit: imò necesse est, vt plures incomparabiliter non adoret, quam vnquam adoret, cùm Deus habeat infinitas virtutes, sicut tertia pars demonstrat: ipse verò tantum finitas & paucas pos∣sit distinctè cognoscere, & tantum finita idola fabricare.
Nonne etiam compendiosius vtiliusque apparet, quod in quacunque necessitate habeas vnum certum refugium sufficientissimum omniquaque, sicut est Deus, quinta parte, septima, octaua, & nona testantibus, ad quod promptè semper supplicando recurras? quam quòd secundum doctrinam Varronis, in infirmitate ad Esculapium, in bello ad Martem, in mari ad Neptunum, pro vino ad Liberum, pro aqua ad Nymphas, & ita in singulis necessitati∣bus