Page [unnumbered]
In GVZMANVM d'ALFARACHIA nobilem Erronem et Praedonem publicum, à clariss. rei{que} militaris expertiss. Duce Don Diego Puede-Ser captum, vinculis constrictum, nec sine ouatione in Britannias perductum.
ESte procul Elegi:
Nihil hîc Dolente dignum,
Vocem premant Epica:
Non hîc celebratur Heros.
Fl•…•…bili nil opus Lyrâ:
Facilis hîc prostat Uenus.
Sed nec Tubâ Mantuana:
Bella canuntur bellula.
Grande nimis reboantes
Davum dedecent Cothurni.
Nec Iambi turbet furor
Hilares Lyaei iocos.
Multo{que} minùs loripes
Fugitiuum dic at Scazon.
Quale iam dic Metri genus,
Nobilis, Guzmane, praedo,
Te tuos{que} mores sonet
Expertes Legis, Ordinis?
Nam Marini more Dei,
Uitijs nunc irritatus
Leo fremis: Nunc remulcens
Caudam Canis adularis:
Colubrinâ saepe linguâ
Immane quiddam sibilas:
Saepè Sophi meditantis
Pendulâ seuerus togâ
Uitae praedicas maeandros.
Uafer sic, et fallis Omnes,
Et Teipsum multiformis.
Vt stupore plenum fuat,
Quibus hamis & catenis
Illigauit Versipellem,
Et hoc Monstrum cicurauit;
Uoce Qui donat Anglicâ?
Aureis catenis nempe,
Quibus vinciuntur aures:
Nempe Circeo poculo,
Tumidos quod sopit angues:
Nempe Thracis plectro Lyrae,
Quae sequaces reddit vrsas.
Hisce comprensus artibus,
Retrò manibus revinctis,
Curru positus superbo,
Per Britanna regna, (Guzman)
Prodis in pompam publicam.
I. F.