Format 
Page no. 
Search this text 
Title: Gallicantus Iohannis alcok epi Eliensis ad co[n]fratres suos curatos in sinodo apud Bernwell
Author: Alcock, John, 1430-1500.
Table of contents | Add to bookbag
Previous PageNext Page
iudicetur a dn̄o: nisi se corrigat. {pro}pter qd. (extra de ce. missarū. dolētes.) Sint & aliqui qui missarū so∣lennia vix celebrāt quater in anno. Contētis igitur secularibus curis diuinū officium nocturnū pari∣te & diurnū. quantum vobis dederit deus studiose celebretis pariter & deuote. His temporibus laudes referentes creatori vestro super iu dicia iusticie sue (xci. dist. Presbyter.)¶ Capitulum decimūterciū.SEquitur decimūterciū capitulū. scz Sacer∣dotem esse oportet domui sue bene prepositū (xivii. dist. §. necesse.) non vt opes augeat: & hmōi alia faciat. sed vt {quod} postea preceptur{us} est pplo: pri{us} a domesticis exigat. Quelibet familia debet {per} dn̄m suum de malo corrigi: & ad bonum incitari. Quod quia Hely facere recusauit: ac falsa pictate supera∣tus filios delinquentes ferire noluit. sicut in libro regum legitur. Apud districtum iudicem semetip∣sum cum filiis crudeli damnatione percussit. Hinc etiam Dauid erga filios bonitatem: non discipline serenitatem exercens eo{rum} iuuentutem experimento didicit esse perniciosam. quo{rum} penitentiam vaga li centia permisit esse voluptuosam. Hinc etiam pau lus (ad Thimoth. scribens ait.) Qui suo{rum} & maxi me domestico{rum} curam nō habet: fidem negat: & est infideli deterior. Cauerqenim debet sacerdos ne ali quem in familia sua indisciplinatum habeat. (&. ii. q. vii. Peruenit.) Quia propter culpam familie ne∣gligens paterfamilias punitur. tam temporaliter: {quam} eternaliter. sicut de Hely dixim{us}. Iure ergo qui
Previous PageNext Page