Commentum
¶Hic autor mouet quatuor questiones secundum ordi nem vt patet in textu ¶Nota fluxus menstruorum est sanguinei coloris Causa huius est quia menstruum est su perfluum secunde digestionis scilicet epatis {sed} epar est or ganum rubeum summe calidum Et ideo assimulatur sibi suum passum in colore & in forma in{quam}tum potest Sed cō tra videtur {quod} menstruum debet esse album cum sit summe frigidum & frigiditas est mater albedinis. Respondeo secundum Albertum {quam}tum esset de natura menstrui tunc esset album. Sed quia eius {pro}ducens est rubeum scilicet epar ideo sibi assimulatur. Tunc est dubium quare sper∣ma viri non est rubeum cum tamen sit calidum & bene digestum. Respondetur {quod} sperma viri de se est rubeum quia est sanguis tercie digestionis sed in testiculis dealba tur {pro}pter frigiditatem testiculorum & ideo non spermati sat nisi per motum testiculorum calefiat ¶Nota calor rubeus generatur ex eo quia in humido terrestri humidi∣tas per adustionem humidum consumitur vt patet in la tere r••beo. vnde later ante combustionem non est rube us sed efficitur per {con}sumptionem humidi a calido ita {quod}