Textus
¶Et est eciam notandum {quod} sepe concepcio ex parte vi∣ri impeditur ita {quod} semen eius quod emittit est nīmis te∣nue sicut aqua. ita {quod} si matrici infūdit tunc liquiditate sua elabitur Et eciam quando{que} accidit ex frigiditate tes ticulorum vel siccitate & illud semen secundum doctrinam medicine ad generacionem est inconueniens Sed dubi∣um est cuius sit causa in defectu mulieris Iuxta quod notandum {quod} ifto modo scitur an ex parte viri vel mulie∣ris fit defectus accipiantur due olle & in vtram{que} vrina mittatur. viri in vnam & mulieris in aliam & ponatur in vtra{que} furfur tritici Et talis experimentator diligen∣ter obstruat illas ollas per nouem dies vel parum ampli us & si tunc autem contingit ex vicio viri defectus tunc autem inueniet quosdam vermes in olla viri & cacabus enim debet supraponi & inuenitur rana fetida vel canta∣bra fetida Si vero ex vicio ipsius mulieris tunc inuenītur in olla suum menstruum Si vero ex vicio vtrius{que} tunc in vtra{que} olla aliquid predictorum inuenitur &t̄