Page [unnumbered]
Commentum
¶Hic exequitur de sexto planeta qui dicitur Mercurius ¶Nota mercurius semper graditur cum sole: & nun{quam} ab eo distat amplius {quam} triginta gradibus Colorem enim habet radientem raro propter vicinitatem solis videtur Sed tn̄ in meridie mediāte speculo videt Et dicit enim mercurius quasi mercatorum kyrios id est deminus quia mercatores indigent eloquencia vnde mercurius dicitur enim deus eloquencie Et complet cursum suum in tricen tis triginta octo diebus ita {quod} modicum minus {quam} per an num Et quantitas mercurii est sicut vna pars de viginti duobus mille partibus terre ideo est stella parua Et lit∣tera dicit {quod} mercurius contrahitur a radiis solis Racio quia continue mouetur sub sole Et propter radios solis videri non potest quia lumen magis obfuscat minus
¶Item natus sub eo diligit philosophiam quia facit na tum subtilem secundum animam ideo diligit subtilia
¶Item mercurius facit hominem loquacem multas in firmitates patitur & ipse est bonus consilij