Textus
¶Iupiter vero stella regularis existens. pia. dulcis▪ & lucida. & tem{per}a & prospera. facit natum optimū quia nato sub eo dat faciem pulcram oculos claros. & bar∣bam rotundam Et figurat duos dentes superiores mag nos & equaliter diuisos. Et dat homini colorem album rubeo permixtum facie. & facit longos capillos Secun∣dum ammā facit natum bonum & honestum. diligentem legem & honestatem Diligens{que} vestimenta pulcra & or nata Et delectabiles sapores & odores ei placent. & erit misericors. largus. iocundus. & virtuosus & verax in sermonibus
¶Ponit de secundo planeta qui dicitur Iupiter Vnde se cundū astronomos complet cursum suum in .xij. annis ita {quod} sub quolibet signo moratur ad vnum annum Vnde secund astronomos iupiter multum distat a terra quia ad illam partem vbi {pro}pinquior est terre homo veniret 〈◊〉〈◊〉 terra in duob{us} milibus anno{rum} & in qngentis .xxvi. & .iiii septimanis & quin{que} diebus supposito {quod} dieta esset de••em miliaria Et magnitudo eius est talis {quod} quinquagesies est maior terra ¶Item iupiter dicitur ille fuisse qui expullit patrem a regno. sic iupiter expulit operacionem saturni▪