Page [unnumbered]
A Letter of master Gualter, writ∣ten of late to the R. Reuerende father in Christ, the bishop of Ely.
S. ACCEPI (Reuerende in Christo pater) litteras tuas, quibus ad eas respondes, quas ego ante sexennium, anno nimirum. 1566. ad D. Parkhurstum amicum veterem dederā. Vt autem ego vehementia quadam in scri∣bendo vsus fui, ita tu quo{que} mea non minus grauiter diluis. Sed libertate tua adeò me non offendi scias, vt potius summi beneficij loco ducam tuam illam admonitionem, siue, correptionem malis dicere. Nā ex ea amari me abs te in∣telligo, quem ego prius, licet facie ignotum, venerari solebam, propter pietatis ac eruditionis testimonium, quod piae memoriae vir, Petrus Martyr, tibi saepius apud me tulit, et cuius argu∣mentum euidens nunc in tuis literis conspicio. Pietatis enim esse scio causam publicam contra quosuis tueri, amoris autem indiciū est libera admonitio, qua fratris ab alijs decepti error arguitur, vt rectius sentire discat. Quod vtrum{que} cum tu non minus eruditè, quam verè facias, tuam pietatem merito exoscu∣lor, & spero offensionem istam quae inter nos exorta fuit, ami∣citiae indissolubilis nobis causam fore. De tua enim humanita∣te mihi polliceor, quod culpam hanc mihi facile condonatura sit, si quo tempore, & quibus de causis, & ad quem ista scripse∣rim, consideret. Fuit tempus illud exulceratissimum, & diuersae in singulos fere dies ad nos literae perferebantur, cum infoelix illa de vestibus controuersia apud vos ageretur. Monuimus iunt aduersarios vestros, ne propter rem nullius momentilites mouerent in ecclesia, & putabamus rem benè esse sopitam. Sed ecce praeter omnem expectationem, Geneua adueniunt Angli duo, qui à D. Beza, cuius aures criminibus & calumnijs op∣pleuerant, litteras afferunt piae quaerimoniae plenas, quibus v•• rebus Angliae afflictissimis opem ferremus rogabat, & vt ego ad vos profectionem instituerem hortabatur. Accessit duo∣rum istorum relatio, qui eadem nobis narrabant, quae prius Ge∣neue