Page [unnumbered]
Decad 1. (Book 1)
Epistola prima. Patri Salutem.
INtelligo ex tuis literis (mi genitor) esse quae ex me solo scitari vis. Nihil autem ardentiùs concupis∣cis, quàm vt Athaenarum nostrarum mores quasi viuido penicillo depingerem. Difficile quidem est, & arduum quod petis, cùm noudum sex septimanae abierint, ex quibus earum factus sum inquilinus (absit arrogantiae nota) in∣utilis. Et tamen in spem certissimam venio, me aliqua ex part•• tibi satisfacturum. Academiam nostram putaui stultus ego oppido vestro similem. Atqui non satis illam noui qualis fuit. Scin crucem in caemiterio? Illam pagum vestrum: templum, nostram Mu••arum sedem putato. Hactenus de externis: nunc de ijs quae ad ventris victum conducunt. Nec cygnus, quamuis albus sine nigredine: nec Collegium nostrum, quamuis clarum, sine nubecula. Nam, proh deorum fidem! quenquámne ho∣minem posse sine nutrimento vitam tolerare? Campana euocat ad prandium: quantum possum, festino: sto, sedeo: singulis mo∣mentis in praedam inhio. Oculos conijcio in famis alumnos, Sub∣sizatores, venientes, & abientes. Rogito, eho, tu: Amicis opi∣tulare: atque ille respondet, Alienis abstine. Colligo me quoad possum; spe sola viuo. Affertur tandem patina. Ecce autem