Page [unnumbered]
Epstola sexta. Amicae salutem.
Anna ••oror, soror Anna, quid est quod spernis amantē?
Deamaui te (ita me tu) iamdiu perditè.
Et, si quid facio nunc quoque quaeris, amo.
Tu mea rosa, tu rosmaris: tu mea Venus limpidissima. Par∣turijt m••ter tua, et nata est corusca flamma, qua ego infoelix Ilium incendor. Sic ego vertor in cineres, te homine interea so∣spite. O crudelis Anna, nihil Tyronem tuum curas? Per∣gin' mulier esse? Nil miserere moribundi? Per nitidos illos o∣cellos tuos, per labella purpurea, per marmoream capitis co∣lumnam, per teretes deni{que} digitos obtestor, duram tuam men∣tem exuas: neu committas vt suspiria mea sensus tuos praeter∣volent. O Cytharea, tu{que}, puer{que} tuus spectatissimū iuuenem spoliastis, vulnerastis, trucidastis. Eheu, vbi sum? vbi? vbi? nescio. Amor ingenium mihi omne ex animo expectorat. Ah Anna mollis, & tamen rigida: calida, & tamen frigida: tu homo Adamantina me hominem Ferreum ad te attraxisti. Ne nega: conuincam enim si inficiabere. Abi in rem malam, Naso, cum istoc tuo versiculo,
Vix erit è multis quae neget vna t••bi.
Quam diù ego speraui miser? & iam nil habeo nisi spem me∣ram. Aedepol nae, nos Narcissi egregijs faciebus, aequè su∣mus omnes inuisi puellis propter pauculos fuscos, & deformes. Fallor? an animula mea me Microcosmum vocat? Incertus animum huc illuc voluo. Annuis? Semideus sum: si non, E∣pitaphium hoc sepulchro meo incidi volo.
Quis iacet hîc? Tyro. Cur ille? Necatus ab Anna, Anna, cuius amor f••cilè reuocaret ab Orco. Vtcun{que} mecum erit, bene sit (mi ignis) tibi.