Gulielmi Tempelli philosophi Cantabrigiensis epistola de dialectica P. Rami, ad Joan. Piscatorem Argentinens. uná cum Joan. Piscatoris ad illam epist. responsione.
Temple, William, Sir, 1555-1627., Piscator, Johannes, 1546-1625.
Page  [unnumbered]Page  3

ORNATISSIMO VIRO JOANNI PISCATORI ARGENTINENSI GULIELMUS Tempellus S. D.

ANIMADVERSIONES tuae in P. Rami Dialecticam (ornatissime Piscator) tan∣tum apud nos & tam illustre nomen con∣secutae sunt, ut qui Piscatorem nescierit, nihil in Dialecticis exquisitum scire vi∣deatur. Ego certé pro eo quo Logicae di∣sciplinae veritatem amore complector, tantum tibi tribuo, quantum excellentissimo philosopho tribuere debemus. Nam quae duae res ad summam laudem possunt valere plu∣rimúm, eae profectó in te elucent ambae: libertas judicii, & ingenii magnitudo. Illa fecit ut te ab eorum hominum er∣roribus vindicares, qui nihil solent ad illustrandas discipli∣nas praeter jejunam subtilitatem & Aristotelis nomen af∣ferre: haec ita nos afficit ut certé admiremur, & praeclari deinceps aliquid cupidissimé expectemus. Quód si P. Ra∣mus revivisceret, & tuam in expoliendis dialecticis excel∣lentem cupiditatem intueretur: equidem gratularetur ipse sibi, & Joanni Piscatori sese permultum debere fateretur, quód ad suum studium limandae veritatis dialecticae, indu∣stria Piscatoris accessisset. Neque veró tibi verendum erat, ne erroris animaduersio minús ei jucunda accideret. Fuit ille vir, si quis alius, in studium disceptandae veritatis, & erroris profligandi tantoperé incitatus, ut si quid ali∣quando Page  4 accuratius occurrisset, sive id ipse invenise, sive ab alio vel infimo accepisset, vehementiús laetaretur. Atque hoc plané Rameum est, & pati se de errore admoneri, & lae∣tari si ab aliquo corrigatur. Dum igitur te ad Rami diale∣cticam perpoliendam & erroribus liberandam retulisti, fe∣cisti profectó illud quod Petrus Ramus factum voluit, & iietiam facere debent, qui Rameae disciplinae instituta se∣quuntur, id est, studium excolendae, veritatis profitentur. Quanquam hērcle, utcunque fueris in animadversionibus illis cum summa laude versatus: tamen nescio quo modo non illae mihi ita satisfaciunt, quin putem posse á Joanne Piscatore erudiissimo homine exquisitius al quid perfecti∣úsque proferri. Ac proinde scribere ad te non alienum vi∣debatur, & vehementer rogare, ut qua luce ingenii omnia feré assequeris, eádē in logicis Rami pauló accuratiús di∣sceptandis ut are. Atque ut id eó alacriús suscipias, expo∣nam quid mihi in animadversionibus tuis non tantoperé probetur. Quod eó libentiús facio, cúm propter alios qui idá me contenderunt, tum propter P. Baronem Gallum, non modó perfectum in theologia magistrum, sed homi∣nem etiam caeterarum artium laude excellentem, qui mi∣hi ad istudsuseipsendum author accessit. Cui quidem id olim contigit quod jam tibi. Nam cúm relictis elegantiis Peripateticae familiae, ad Rameae institutionis disciplinam accessisset, & jm P. Ramo propter similitudinem studio∣rum ac ejusdem gentis cognationem familiariter uteretur: incidit ille quidem in eas feré difficultates, quibus tu Rami dialecticam irretitam esse differis. Mihi de nonnullis in mentem subinde venit dubitare: sed tamen ipse me susti∣no; ne, quod propter infirmitatem judicii non asse quor, id propter temeritatem condemnasse videar. Quid ergo? Quod in Ramo non ausim, id in Piscatore audebo? Con∣demnare animadversiones tuas non audeo: immó probo & laudo: sed ita tamen, ut earum plerisque non valde assen∣tiar. Scripsi igitur ad te, ut illud tuum divinum acumen dili∣gentissimé in omnem partem excites: ut mihi homini ado∣lescenti & in literarum studiis vix mediocriter versato ali∣quid impertias disciplinae tuae. Quod facillimé consequêre, si, Page  5 quae á me pro Ramo levissimé disseruntur, in iis erravisse me docueris. Nam ea medius-fidius instituti mei summa ratio est, non ut te refellam: sed ut á te in iis quae nesciam, erudiri possim. Age igitur: & quid mihi in animadversio∣nibus tuis minús probetur, attende. Non placet tibi Ra∣mea* artis logicae definitio. Quid ita? Quia & vox illa bene redundat, & disserendi verbo non omnis logicae doctrinae vis comprehenditur. Redundātiam esse vis, quoniam idem tibi expressum videtur, quod artis vocabulo continetur. Veréne istud á te dicatur, videanius. Artis integra natura, praeceptis & praeceptorum methodo consumitur. Nam si arti praecepta perpetuae veritatis, homogenea, partibus re∣ciproca, & ad elegantem ordinis formam revocata, con∣cesseris: nihil á te ad suam ipsius constituendam essentiam requiret amplius. Atqui veró quod arti tanquam summū bonum proponitur, id nullam partem é materia formá que constitutae artis assumit. Quid enim? ecquid finē constructi aedificii, materia ejusdem ac forma, aliqua ex parte cōtine∣ri dicemus? Tu cúm fini nomen externae caussae assingis, cúmque extra effectum consistere, non autem effecto in∣clusum esse disseris: non vis hercle aliquam finis partem materia rei compositae formá{que} comprehendi. Sed quam∣libet artem habitum esse dices bene agendi. Quid tum? Illa 〈 in non-Latin alphabet 〉, quae finis est cujusvis disciplinae, nulla ex parte, ma∣teria aut forma artis continetur. Quod veró de arte ge∣neratim dicitur, id ex lege 〈 in non-Latin alphabet 〉 speciatim in diale∣ctica explicatur. Artis finis, est bene agere: dialecticae ve∣ró, bene disserere. Quae ergo (inquies) vocabulo Bene sub∣jecta vis erit? Equidem illius actionis, quae totius artis vi∣ribus efficitur, perfectionem notabit. Perfectio autem huius actionis, nónne ab arte profecta est? Quis negat? non tamen in ipsa arte inclusam esse concedo: nisi for∣tasse quicquid ab efficiente in effectum transfunditur, id efficiente comprehendi fatendum sit. Ne{que} interim 〈 in non-Latin alphabet 〉 est, ut eádem actio, & effecti & finis rationem obtineat. Verúm tu ista videris ornatissime Piscator: ego satis assecut{us} sum, si te ista quasi velitatione, quae ipsi mihi non tantope∣ré probatur, ad illustriorem quandam explicationé provo∣caverim. Page  6 Agedum: Vox illa disserendi non arridet. Tropum* esse non inficior. Sed ita illustris tropus est, ita in disertissi∣mis authoribus frequens, pené ut vox illa non tropo modi∣ficata, sed à natura ad eam significationem facta videatur. Quid tropo illo declaretur, nemini obscurum esse potest. Omnem profectó dialecticae vim comprehendit: sive rei inveniendae consilium spectes, sive dispositionis alicujus in enunciato & syllogismo & methodo rationem conside∣res: adeó ut tropi hujus rejiciendi justa caussa subesse non possit. Sed tua hujus definitionis correctio quae-nam est? Ais, dialecticam meliús definiri artem docendi. Non valde repugnarem, nisi docere nihil aliud tibi esset, quám enuncia∣to quaestionem declarare, vel syllogismo eandem demon∣strare. Ex quo fit ut allata abs te definitio, 〈 in non-Latin alphabet 〉 non sit. Nā qui dialecticam sic definit, is rem generalē per duas in re generali comprehensas particulas interpretatur. Di∣alecticae definitio, ad omnes dialecticae partes communi∣ter attinebit. At ubi in tua definitione, argumenti inventio ubi methodi disciplina? utra{que} certé exclusa est; cúm tibi docendi ratio; enunciati & syllogismi usu tota vertatur. Non minús mihi tua illa de materia & forma dialecticae, a∣liena* videtur explicatio. Materia (inquis) dialecticae argu∣menta sunt. Quód si materiam quae ad logicae artis stru∣cturam requiritur, intelligis, (ut certé intelligis) dabis veni∣am si á te dissenserim. Nam in constituenda dialectici arti∣ficii fabrica, ipsa praecepta materiae rationem obtinent. Quod ex artis definitione perspicitur. Sed quae forma dia∣lecticae? argumentorum (inquis) cum quaestione dispositio. Non placet hercle. Artis enim forma, toti arti convenire debet. Hanc veró quam affers, nec capere inventio, nec su∣stinere enunciatum, nec methodus ferre potest: immó ve∣ró nec doctrina syllogismi. Ubi ergo argumentorum cum quaestione dispositio consistet? Cujus rei forma erit? certé operis illius, quod syllogismi praeceptis contexitur. Nam in eo ad vim consequentiae deducendam quaestio cum ar∣gumento perartificiosé disponitur. Argumenti definitio sa∣tis tibi accurata videretur, nisi arguendi vocabulum displi∣cer* et. Usurpatur, si place, 〈 in non-Latin alphabet 〉, (in quo tamen non Page  7 valde tibi assentior.) Quid tum? Nullum certé ex omni∣bus vocabulis aptius huic loco, nullum elegantius occur∣rit. Nunquam ego declaramentum illud tuum, vel documen∣tum, cum verbo arguendi ulla ex parte conferendum putabo. Hîc de duplici usu argumenti sic disputas, tanquam P. Ra∣mum plané fugisset: aisq́ue, ab eo declarationis & argu∣mentationis distinctionem minimé explicatam esse. Et∣enim in comparatorum animadversionibus istam P. Ramo inscitiam attribuis. Quid dicam? Nulla mihi ingenio Pi∣scatoris indignior animadversio visa est. Quorsum illa P. Rami de axiomate instituta praecepta? Quorsum tot locis & tam solicité contendit, alia enunciati judicio explicari, alia disceptari syllogistico? Quorsum de sophistaum va∣nitate conqueritur, quód omnem logici judicii usum ad syllogismi subtilitatem transtulerint & alligarint? Ecce Pi∣scator á Piscatore refellitur. Arguere (inquis) Ramo signifi∣cat non solúm veritatem alicujus affirmationis aut nega∣tionis probare seu demonstrare, qui vulgaris hujus verbi usus est: verumentiam rei cujuspiam naturam declarare seu explicare absque ullo syllogismo. Fateris igitur, duplicem argumenti usum, alium in declaratione, in demonstratione alium, suisse P. Ramo cognitum satis & exploratum. Ut ve∣ró tuam de argumenti bipartito usu sententiam magis illu∣stres, rem universam á capite repetitam, & tuis praeceptis comprehensā, velut ob oculos proponis. Hoc nēpe modo:

Dialectica est ars docendi.
Quod ad docendum proponitur, vocatur quaestio.
Quod ad docendum adhibetur, vocari potest do∣cumentum.
Documentum est duplex: declaramentum aut ar∣gumentum.
Declaramentum, est documentum, quod abhibe∣tur ad explicandum quaestionem simplicem.
Argumentum, est documentum, quod adhibetur ad explicandum quaestionem conjunctam.

De logicae artis definitione jam diximus. De subjecto di∣alecticae lautius quiddam & splendidius requiro. Nam si ex∣plicatio subjecti informanda fuit, equidem ejusmodi subje∣ctum Page  8 notari debuit quod generale est & totius artis com∣mune. At quaestio, nō est inventionis, non semper axioma∣tici judicii, non methodi subjectum. Ubi igitur hîc 〈 in non-Latin alphabet 〉? Deinde praeceptum quaestionis, utpote quae ex ar∣gumentorum conjunctorū ambiguitate oriatur, in arte dia∣lectici judicii exponendum fuit. Quod quia alibi fuit, id 〈 in non-Latin alphabet 〉 non est. Perge veró. Documentum est duplex, de∣claramentum* aut argumentū. Non probas mihi ista quae dicis. An una eadem{que} res, pro duplici usu duplex statue∣tur? idem equus arationi scilicet & vecturae deservire po∣test: ideóne in duo genera distrahetur? An Sequana Parisi∣ensis propter multiplicem usum multiplex erit? sed mitta∣tur partitio: & partitionis membra separatim persequere. Primó definiatur quid sit declaramentum. Peracta res est. Tum in partes tribuatur. Quomodo igitur declaramentū partiris? Haud dubié in caussas, effecta, subjecta, adjuncta, dissentanea, comparata, & reliqua é primis istis derivata. Bene est. Postquam omnes declaramēti species singillatim explicaveris, argumenti tractationem aggredere. Definia∣tur consimiliter: deinde in membra dividatur. Sed in quae obsecro? an in illa ipsa in quae declaramentum distinguitur? At rem transactam repetis, & dissidentibus generibus eas∣dem species a••ingendo, distributionis legem violas. Quód si alias argumenti partes constituis, quám quae declaramé∣to tributae jam sunt, veras argumenti species praetermittis. Vides quid ego in tua illa Iogicae artis inchoata delineati∣one desiderem. Tu veró ad elegantiorē deinceps animad∣versionē meditare. Quin etiam illud attende, recténe ar∣gumenta* per se considerari dicantur. Reclamas. Cur tan∣dē? quia argumentū (inquis) sine eo quod arguitur, esse aut intelligi non potest. Quid Ramus velit, non assequeris. Ra∣tiones solae & per se consideratae hîc dicuntur, quae non in unam sententiam conjunctae, sed liberae ab axiomatica di∣spositione spectantur: adeó ut etiamsi mutua relatione cō∣tineantur, possint tamen absoluté & per se, id est, enunci∣ato non dispositae considerari. Non minús in prima argu∣menti* partitione reprehendenda erravisti. Argumentum artificiale aut in artificiale á Ramo efficitur. Hîc propter Page  9 membri posterioris falsitatē, distributionis elenchum esse vis. Atqui veró Rami sententiam non satis acuté interpre∣taris. Non enim testimonium ideo inartificiale dicitur, quia nulla ars illius inveniendi traditur (quorsum enim id à Ra∣mo diceretur, cúm excogitandi testimonii rationem prae∣cepto comprehenderit?) sed quia arguendi vim ab artifici∣alibus assumit. In Ramea caussarum tractatione non pau∣ca corrigis. Ad perficiendam caussae definitionem verbum* Fit adjungendū esse putas. quasi particula illa (nempe Est) non cujusibet caussae in effecto cōstituendo vim satis enu∣cleaté complecteretur. Nam quód novam caussae partitio∣nem* effinxeris, & in ea finem materiae formaeq́ue praepo∣sueris: vide ne dum partitionis elegantiam consecteris, á le∣ge methodi descivisse videare. Nam si rei effectae finis ex∣titerit, necesse est praecessisse materiam & formam: at si ma∣teria fuerit, non ideo sequitur finem esse. Nec si in re com∣ponenda de fine primúm cogitetur, idcirco caeteris caussis naturâ prior dicetur. Efficientis prima distinctio, quibusdā* á te partibus amplificata est. Ego partitionem illam, si de∣fuerit, non valde desiderem: si adfuerit, non magnope∣re recusem. Fuit illa quidem P. Ramo comperta: sed il∣lius judicio non tantoperé necessaria videbatur. Brevissi∣mé admonere, satis erat: praesertim cúm illorum contra∣riorum ea ratio sit, ut alterum ex altero statim elucescat. At veró cúm tuam in formae partitione diligentiam at∣tendo,* venit mihi in mentem Horatianum illud: Aliquan∣do bonus dormita Homerus. Quid enim? Qualem nobis formae distributionem exhibes? Logica forma, est enti∣um & non entium communis. Tu in forma partienda duas particularis Entis species proponis: Formam scili∣cet rei physicae seu naturalis, & externam corporis figu∣ram, sive id natura sive artificio constet. In quo omnes illae de artis materia formaq́ue leges violantur. De finis* distributione quid loquar? Quod Ramus judicio quodam seponendum é dialecticis putauit, id tu denuó reponis. De partitionum veritate non pugnabo: de necessitate addu∣ci non possum ut assentiar: praesertim cúm una eadem∣que de fine praeceptio ad quem vis finem cognoscendum Page  10 & intelligendum commodissimé possit satisfacere. Quod* veró ad parem rei explicandae & illustrandae facultatem attinet, quam in subjecto & adjuncto esse vis, in eo mihi non persuadebis, nisi aliqua ad authoritatē tuam ratio ac∣cesserit. Illud certé ausim dicere; quod abs te effertur, id 〈 in non-Latin alphabet 〉 non esse. Nam virtutis utilitas magis é subje∣cto, in quo exercetur, quám ab adjuncti laude illustratur. Est etiam in consequenti animad versione, quod non valdè* approbem. Duas illas particulas (omni & semper) in pro∣prii definitione redundare disseris: quia propriū est quod soli convenit. Primó aliquod de qualitate praeceptum in adjunctorum loco, subtili & accurata definitione compre∣hendere, id nunquam P. Ramo, logicae disciplinae leges sequenti, propositum aliquando aut est, aut esse potuit. Nā qualitas, specialis adjuncti rationem notat. Ac proinde Ramus de qualitate non sic praecepit, tanquam esset argu∣menti inveniendi viam traditurus; sed ad illustrationem praecepti illius quod adjuncti definitione comprehenditur, ut alia quaedam adjuncta, sic qualitates recensuit & adhi∣buit: in quarum proferendo exemplo communem loquen∣di consuetudinem sequutus est. Deinde utcun{que} ista á Ra∣mo dicantur, certé animadversionis tuae ratio mihi non fa∣cit satis. Propria qualitas (inquis) est, quae soli subjecto con∣venit. At istud non est 〈 in non-Latin alphabet 〉. Anima vitae, sensus, ra∣tionis particeps, soli homini convenit: anima tamen non est propria hominis qualitas. Ulmus soli terrae actis radicib▪ innascitur: ulmum tamen in propriis terrae qualitatibus minimé opinor numeraveris. Verū reliqua persequamur. Disparatorum in liberalitate & avaritia exemplum repre∣hendis.* Adversantur (inquis) non disparantur. Affirmatio∣nis argumentum expecto. Quanquam quid expectē, cúm hoc ipsum á te de contrariis agente iterum refellatur? Mi∣hi liberalitas & illiberalitas aduersa sunt: species veró illi∣beralitatis in avaritia, est liberalitati disparatum, cúm non é regione eidem adversetur. Ne{que} veró é prima Tusculana* ad contradicentia illustranda exemplū illud non satis con∣sentaneum videri debet. Fatetur tandem Atticus, mortu∣os miseros non esse. Quo argumento hanc confessionē ab Page  11 Attico expressit Marcus? An non argumento contradicti∣onis? Sané veró. Nam quum primúm, ad monitus á Marco, se contradicentia locutū esse animadvertit: fate or (inquit) quoniam extorsisti, qui omnino non essent, eos ne miseros quidē esse. At si quis ita disserat, mortui non sunt, ideó{que} ne miseri quidem, eum á subjecto disserere contendes. Sit ita. Quid? An idcirco Marcus contradictionis argumento illā Attico confessionem non extorsit? Mortui sunt, mortui non sunt, contradicentia esse concedes. At quorsum ista contradictio explicatur? Equidem aut nullo consilio, aut idcirco ut istam de qua loquor confessionē ab Attico Mar∣cus eliceret. Non absimilis in priuantib. reprehensio est.* Exemplum istud (Semper eris pauper si pauper es, &c.) é Mar∣tiale productum, abjudicandum & tollendum esse censes: quoniam hujus argumenti consecutio (ut ais) non é natura privantium, sed proprii, dependet: nam sublata nota pro∣prii, consecutio non valet. At (inquā) Pauper & Dives pri∣vantia sunt: utrúm veró recté consequatur, id ille viderit, qui argumentum é privantibus ad quaestionis demonstra∣tionem petit. Sed quid est cur argumentum á proprio esse putes? Particula (solus) si per se spectetur, propriam sem∣per qualitatem non designat: designet tamen si libet: an ideo á Martiale in illo disticho, adjuncti argumentum ad∣hibetur? Si dixeris; dicas etiam necesse est, argumentum illud (SOLOS DIVITES) esse vel pauperibus vel opi∣bus adjunctum. Sed ut pauper & dives, sic vita & mors, ta∣cere & loqui, in privantibus numeranda sunt. At parium (inquis) collatione tractantur. Quid tum? Quasi in istius∣modi exemplis, non duplicis affectionis ratio spectari pos∣sit. Si eorum oppositionem, quae é mutua dissensionis affe∣ctione elucescit, consideres: possunt ad praecepti de con∣trariis expositi illustrationem referri. Sin veró ipsorum in pari quantitate comparationem attendas, nonnullam ad praecepta parium demonstranda vim afferunt. Perve∣nimus* jam tandem (eruditissime Piscator) ad comparato∣rum animadversiones tuas: in quibus es accusationem quandam secutus, sed neutiquam meo judicio consecutus. Rami praecepta, tanquam inania & nullo judicio tradita Page  12 animadversiones tuae sustulerunt. Nunquid etiā & nova pepererunt? certé nova. Non enim in sese aliquid Rameae ac veteris elegantiae complectuntur. Id facilimé intellige∣mus, si allatas abs te comparatorum definitiones excusse∣rimus. Age igitur: proponantur, & possintne logicarum le∣gum severitatem ferre, videamus.

Argumentum (inquis) á pari est, cúm in anteceden∣te & consequente enthymematis par est ratio ve∣ritatis, seu par probabilitas.
Argumentum á majori est, cúm enthymematis an∣tecedens est magis probabile quám consequens.
Argumemtum á minore est, cúm enthymematis antecedens est minús probabile quám conse∣quens.

Haec est illa tua in comparatorum explicatione tam in∣signis accuratio: ad quam refellendam quid á me in gene∣re disputetur, attende. Primó definitionibus istis, non quae fit essentia & natura comparatorum, sed quae vis sit conse∣quentiae, cúm enthymemate disponuntur, diserté explica∣tur: adeó ut judicandi comparati, non autem inveniendi praeceptum tradideris. Deinde qui per syllogismi partem antecedentem & consequentē argumentum logicae inven∣tionis definit, an non praeposterum quiddam in definiendo & heterogeneum consectatur? Dialecticae inventionis ar∣gumentum, est antece condente acsequente syllogismi, multó prius & generalius. Tuae veró definitiones ejusmo∣di sunt, ut si admittantur, anté explicanda ac cognoscenda syllogismi doctrina sit quám tradi de cōparatis praecepta intelligiq́ue possint. Praeterea cúm singulorum compara∣torū singulae definitiones ita instructae sint, ut non omnibus in suo genere comparatis conueniant, nónne lex illa 〈 in non-Latin alphabet 〉 violatur? At definitiones istae quas affers, compa∣ratis illis minimé conveniunt, quae tu ad declarationē rei adhiberi vis, sed iis solummodó quae syllogisticae demon∣strationi inseruiunt. Quod veró ad majoris & minoris de∣finitionem attinet, utra{que} in alia etiam argumenta cadit. Nam si quis hoc modo argumentetur: Catilina est doctus, ideóque bonus: hîc enthymematis antecedens est magis Page  13 probabile, quám consequens: nulla tamen á majore argu∣mentatio est. De hoc porró enthymemate quid dicemus? Satrapes non potest sufferre tantos sumtus: tu igitur non potes. An probabilius est, minus in Satrapa ad perferen∣dos sūtus inesse facultatis quám in homine mediocris for∣tunae? Equidem hujus enthymematis & caeterorum simi∣lium, quibus tu argumentum á majore contineri vis, ante∣cedens minús probabile est.

At dices, probabilius esse, Satrapam posse sufferre tan∣tos sumptus, quám alium quempiam inferioris conditio∣nis hominem. Concedo: sed illud addo, consecutionis ra∣tionem jam plané mutatam esse. Satrapes potest sufferre tantos sumtus: quid hinc consequetur? An illud? Tu igitur potes. At (inquam) tibi argumentatio á majore semper ne∣gando conficitur. An ergo illud? Tu igitur non potes. At ejusmodi á majore consecutio ridicula fuerit: & allatis abs te majorum axiomatis minime consentanea. Quocirca in comparatorum animadversionibus assentiri tibi non pos∣sum; praesertim cúm de quolibet feré enthymemate, sive comparato sive simplici argumento concludatur, id dici possit, antecedens esse vel pari cum consequente probabi∣litate vel impari.

Sequitur dissimilium animadversio. In dissimilibus ex∣emplum* é prima Virgilii Ecloga desumptum adhibita cor∣rectione perpolis. Ut canibus catuli, &c. Ais dissimilitudinem non esse, nisi ita explicetur: Non ut canibus catuli, sic Mā∣tua Romae similis est. Atqui veró Ramus contractam dis∣similitudinem, non explicatam esse vult. Mantua (in∣quit) non est Romae similis. Dissimilitudo ista contracta, est á pastore Virgiliano illustrata simill: Ut nec canibus catu∣li, nec matribus hoedi, sic nec Mantua Romae similis est. Quam affers de subalterno genere & subalterna specie di∣visionē,* veram esse fateor, sed minimé necessariam. Hîc O∣vidianū* de animalium divisione exemplum minús idoneū esse putas: quia in eo non generis in species divisio, sed di∣stributio á subjectis contineatur. Mihi secus videtur: Nam primó genus in species tribuitur: tum unaquaeque species subiecto loco illustratur. Appendix illa, quam distributioni* Page  14 subjecisti, suis ipsa viribus plané concidit. Nam ais, te de vocabulorum ambiguorū significationibus praecipere. At distinguere ambiguam vocem in sua significata, non est ar∣tis dialecticae; quae disserendi praecepta tradit: sed hominis potiús Lexicon aliquod meditantis.

Sed enim in testimoniorum animadversionibus mirifi∣eam* subtilitatem exprompsisti. Vide tamen quanta ex ista subtilitate emerserit confusio. Doces, testimonium qua∣tuor modis dividi posse: á forma: ab efficiente: ab objectis: ab adjuncto. Istas ego divisiones nescio quid magnae con∣fusionis complexas esse disputo. Nam quaelibet testimo∣nia, sive verbis aut factis contineantur, sive promissiones aut confessiones fuerint, sive cum jurejurando aut sine ju∣rejurando extiterint, quaelibet inquam testimonia, divina sunt vel humana: adeó ut testimonii ab efficiente distribu∣tio caetera omnia comprehendat. Deinde promissio & confessio, verbis continentur, aut factis repraesentantur: & utraque quum verbis continetur, est pronunciata aut scripta. Sic divina & humana testimonia verbis aut factis feré consistunt. Porró é praecedentibus testimoniis quod∣libet est cum jurejurando aut sine jurejurando. Ac proin∣de in hac quadruplici testimoniorum distributione, logicae disciplinae, leges negliguntur. Immó & methodi in∣versio isthuc accessit. Nam illa ab efficientibus distribu∣tio praecedere debuit. Si enim author sit á quo testimoni∣um proficisci potest, non tamen enumerata illa testimonia esse sequitur.

De vi probationis, si quis in genere perexiguā esse dix∣erit,* id tibi 〈 in non-Latin alphabet 〉 non erit: quia testimonium veré divinum vim probationis habet maximam. De authori∣tate divini testimonii, maximam illam esse libentissimé fateor & praedico: at quae ratio? certé non tam propter nudum testimonium, quám propter adjuncta perpetuó ar∣tificialia argumenta. Cúm enim Deus testatur, is profe∣ctó testatur, qui infinitae semper potentiae est, qui res uni∣versas quantum vis abstrus as ac reconditas accuraté cog∣noscit, qui errare falli{que} non potest, qui arbitratu suo res singulas hoc illóve modo & creauit olim & creatas sapi∣entissimé Page  15 administrat. De Ramea humani testimonii divi∣sione non luctabor tecum. Mihi 〈 in non-Latin alphabet 〉 nunquā fuit.

Hactenus tuae in logicae inventionis praecepta animad∣versiones productae sunt. In animadvertenda judicii do∣ctrina non ita multus es. Utrum axioma, affirmatum an affirmans dici debeat, levis est controversia: major est illa de veri axiomatis definitione. De veritate definitionis Ra∣meae* confiteris, sed tuam accuratiorem esse judicas. Mi∣hi tua non satis videtur instructa commodé. In hoc enun∣ciato, Quanquam Piso est doctus, tamen improbus est, dissenta∣nea affirmando cōponuntur, attamen verum axioma est. At fortasse dices, ratione vinculi disjungi ista dissentanea▪ sit ita. Dicamus igitur hoc modo: Non quanquam Piso est doctus, tamen est improbus. Vides jam dissentanea utroque modo disjungi: falsum tamen enuntiatum est, at ex tua de∣finitione verum esse debuit. Distributio veri axiomatis in* contingens & necessarium, á te non immeritó reprehen∣ditur: non enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 est. Hoc Ramus ipse ani∣madvertit, ut & caetera si quae sint consimilia. Sed quo∣modo adhibita correctione subtiliús limabitur? Agedum. In axiomate discreto ais te á Talaeo dissentire. Ille nega∣tionem* discreti, putat esse posse legitimam contradictionē connexi affirmati. at tu istud non probas; quia antecedens connexi non veré affirmatur, sed affirmatio ejus fingitur: at in discreto negato antecedens conceditur esse, tanquam simpliciter & veré affirmatum fuerit. At (inquam) cúm discretum negatum affirmato connexo contradicit, illius antecedens non alio modo conceditur & ponitur, quám antecedens connexi, ut in illo exemplo quod affers. Si ab∣est á culpa, caret etiam suspicione: Quanquam abest á culpa, non tamen caret suspicione. Perinde est ac si diceres, Si abest á culpa, vel detur abesse á culpa, non tamen suspicione ca∣ret. In disjunctis in super elenchum quendam animad∣vertisti.* Ramus generatim ait significari, é disjunctis uni∣cum esse verum. Tu id 〈 in non-Latin alphabet 〉 non esse disseris: quia in eo disjuncto, in quo divisio de genere diviso enunciatur falsum esse constat, ut, omne animal rationale est vel irra∣tionale. Hîc (inquis) non significatur, é disjunctis unicum Page  16 esse verum. Immo veró, Piscator, & in hoc disjuncto illud significatur. Nam si illud disjunctionis membrum de ani∣mali quovis verum fuerit, hoc certé de eodem falsum erit: cūm utrum{que} nulli animali conueniat. Sic é contingenti∣bus disjunctis unicum esse verum, mente concipimus, & significare volumus. Sed ut falleris cúm axioma istud fal∣sum* esse dic is in eo disjuncto, in quo de ipso genere enun∣ciatur divisio: sic non minús erras, cúm verum esse conten∣dis in eo tantúm disjuncto, in quo divisio enuntiatur de specie generis divisi. Equidem in omni é disjunctis divisi∣one parem veritatē obtinet; sive sit divisio generis in spe∣cies, sive subjecti in adjuncta, aut adjuncti in subjecta: prae∣sertim cúm Ramus non disserat, unicum é disjunctis sem∣per esse re ipsa verum, alterum falsum: sed id ab enuncian∣e significari & intelligi, é disjunctis propositis unicum esse verum. Vtcun{que} á te meritó reprehendantur caetera, equi∣dem* syllogismi simplicis in affirmatum & negatum parti∣tio reprehēdi non debuit. Non est (inquis) 〈 in non-Latin alphabet 〉. At (inquam) in syllogismo cōposito nulla ratio habetur affir∣mationis & negationis, si exceperis id quod de propositio∣ne cōpositi praecipitur, ut nēpe perpetuó affirmetur. Quod in syllogismo composito reliquū est, id totum assumēdo & tollendo conficitur: id veró quod assumitur tollitúrve, u∣••úm affirmatum an negatum sit, nihil interest. In simplici syllogismo aliter res habet: quia scilicet ex affirmatione & negatione ratio consequentiae dependit. Quod cúm mini∣mé fiat in cōposito: necesse non est ut affirmationis & ne∣gationis affectio ad syllogismum compositum transferatur. Sed demus, convenire composito ut affirmatus & negatus dicatur. Quomodo affirmatum compositum definies? an ex affirmatione omnium partium? at nullus tum é dis∣junctis erit affirmatus. an ex affirmatione duarum? at tum disjunctus semper affirmatus, nunquam negatus e∣rit. an ex affirmatione unius? at hoc modo omnes cōpo∣siti erunt affirmati. Quomodo etiam negatus composi∣tus definietur? an ex negatione omnium? at propositio cō∣positi semper est affirmata, an ex duarū negatione? ar non convenit disjuncto▪ an ex negatione unius partis? cujus Page  17 tandem? si conclusionis: non cadit in primum disjunctum. Si alicujus ex antecedentibus: quid est cur syllogismus no∣men negati potiús ab aliqua antecedentis parte, quám á conclusione acciperet? Difficultates istae non patiuntur ut affirmationis & negationis affectio, communis syllogismi simplicis & compositi efficiatur. Consimilis error est in se∣quenti* partitione syllogismi simplicis. Eundem Ramus in generalem, specialem, & proprium partitur. Partitio á te re∣jicitur, quia duo posteriora membra sunt consentanea. quo modo obsecro consētanea? proprius (inquis) est species syl∣logismi specialis. At inquā longé erras, vt é definitione spe∣cialis, quae proprio syllogismo non potest attribui, potes in∣telligere. Generis autem definitio semper speciei conue∣nit. Id te fefellit, quód in diuisione enunciati simplicis, spe∣ciale enunciatum genus efficiatur particularis & proprii. Vocabuli igitur similitudo errorem peperit. Exposui jam (ornatissime Piscator) de animadversionibus tuis quid sen∣tiam. In quo si id assecutus sim, ut te ad uberiorem Rameae disciplinae explicationem, & ad depromendum aliquid é tuis praeclarissimis studiis, unde ego multa possim meam ad utilitatem petere, vehementiús excitarim: cepisse me é literis hisce ad te datis perhercle magnum fructum puta∣bo. Vale. Dat. Londi. 12. Cal. Iul. Anno Dom. 1581.