Page 10
ANTONIVS SENOVELLANVS NAVARRENVS MILDA∣PETTO SVO. S. P. D.
LIBELLVM tuum, Mildapette, missum a te mihi, legi diligenter, & servo diligentissimè: Elegan∣tissimum sanè omnium, nisi me propter benevolentiam fortè fal∣lit, quos in eo genere vnquam vi∣derim. Ita nitent omnes ejus partes, ita splendes∣cunt, vt dubitem utrum magis res verbis, an ver∣ba sententiis exornentur. Neque tamen, haec cùm scribebam eram nescius, cum, quam logicae Ve∣nustatem scientiae e politissimis Rami scriptis de∣libaras, eam ad Rami scholam a Sciolorum quo∣rundam calumnia vindicandam transferres, fore ut ex eo multi varias ad reprehendendum, velut ansas arriperent. Nam quibusdam, & iis quidem non leviter eruditis, non admodum video place∣re Ramum. Quidā autem probant illum quidē, sed cum exceptione, si privatim adhibeatur: in publica verò scholarum luce collocari, molestè ferunt. Erunt etiā, & hii neque meo judicio stul∣ti, & suo valde sapientes, qui eloquentiam separent a Philosophia, & neglecto flore orationis, spinas tantùm scientiae consectentur. Et quidem operae∣pretium est, quid primi illi Rami vituperatores dicant, attendere. Quaerunt primùm, quid esset, cur Veromanduus iste Agricolae filius cornicum, vt dicitur oculos configeret, Aristotelem corri∣geret, & eo rejecto novam nobis & suam quan∣dam scholam explicaret. Quos id ego vicissim