Page 704
DESCRIPTIO NOBILILISSIMAE Civitatis LONDONIAE.
De Situ ejusdem.
INter nobiles Vrbes orbis, quas fama celebrat, civitas Londonia, Regni Anglo∣rum sedes una est, quae fa∣mam sui latiùs diffundit, opes & merces longiùs transmittit, caput al∣tiùs extollit. Foelix est aëris salubritate, Christiana Religione, firmitate munitio∣num, natura situs, honore civium, pudici∣tia matronali, ludis etiam, quàm iucunda, & Nobilium faecunda virorum: quae singu∣la semotim libet inspicere.
De Clementia aëris.
IBi siquidem emollit animos hominum clementia Coeli, non ut sint in venerem putres, ut ne feri sint & bestiales, potius benigni & liberales.
De Religione.
ESt ibi in Ecclesia beati Pauli Episco∣palis sedes, quondam fuit Metropo∣litana, & adhuc futura creditur, si remeaverint cives in Insulam: nisi forte Beati Thomae Martyris titulus Archiepis∣copalis, & praesentia corporalis, dignitatem illam Cantuariae (ubi nunc est) conservet perpetuam. Sed cum utramque urbium ha∣rum Sanctus Thomas illustraverit, Lon∣doniam ortu, Cantuariam occasu: ipsius sancti intuitu, cum iustitiae accessu, habet al∣tera adversus alteram, quod amplius alle∣get. Sunt etiam (quod ad Christianae fidei cultum pertinet) tum in Londonia, tum in suburbano, 13. maiores Ecclesiae conven∣tuum, praeter minores parochianas, 126.
De Firmitate Vrbis.
HAbet ab Oriente arcem Palatinam, maximam & fortissimam, cuius & area, & muri à fundamento profundissimo exurgunt: cemento cum san∣guine animalium temperato. Ab occidente duo castella munitissima: muro urbis alto & magno, duplatis Heptapylae portis inter∣continuante, turrito ab Aquilone per inter∣capedines, Similiter{que} ab Austro Londo∣nia murata & turrita fuit: sed fluvius max∣imus piscosus Thamensis, mari influo reflu∣oque qui illac allabitur, maenia illa tractu temporis alluit, labefactavit, deieci••. Item sursùm ab occidente Palatium Regium emi∣net super fluvium eundem, aedificium incom∣parabile, cum autemurali, & propugnaculis, duobus millibus ab urbe; suburbano frequen∣ti continuante.
De Hortis.
VNdi{que} extra domos suburbanorum Horti civium arboribus consiti, spa∣tiosi, & speciosi, contigui habentur.