Scena I.
NISA.
Eiusdem rationis.
MIseram me quàm dura, aspera{que} vitae cōditio
Nobis obtigit agricolis quibus á sceleratissimis
Nihil vsquā tutū est militibus: qui sibi licere in nos* 1.1
Quic quid lubet putant, Aequum sit, an iniquum quod imperant,
Nihil morantur, aut vident, nihil{que} pensi habent.
Tum nisi protinus ad nutum illis inseruias
Sacrilegis, si quid eorum, quae impudenter exigun••,
His denegaueris caedunt, spoliant, mille{que} nos
Affligunt & cruciant modis. Nae illi admodum
Fortunati, at{que} felices sunt, qui hoc rerum statu,
In vrbibus, & intra muros vitam exigunt;
Qui portis, atque m••nibus à se arcent hoc impiun••
Execrabileque hominum genus: cum ruri apud
Nos illis pateant omnia▪ vbi plerun{que} ianuae,
Fenestraeque ruinosis desunt tugurijs.
Adeo in cinerem puluerem{que} versa sunt* 1.2
Quae possedimus omnia. Nunc quoniam qu•• porta∣ueram
Ad mercatum, ••ua, galli••as, atque caseos satis