Scena I.
HOLOFERNES, AMMONIDES.
Eiusdem generis v••rsus
PVlchre pol etiam nunc, quod à me est institutum* 1.1
Procedit opus, at{que} adeo opportunè admodū haec
Mulier se nobis obtulit: quae quomedo
In ciuitate sese habeantres, mihi narrauit omnia.
Sed qualem ego nunc illam dicam esse foeminam?
Qua hercule venustiorem nullam vs quam arbitror
Reperirier. Quare nimis ego illam aspicio lubens.
O faciē pulchrā! deleo omnes dehinc ex animo muli∣eres:
Taedet harum quotidianarum formarum,* 1.2
Sed eccum Ammonidem exeuntem conspicor.
Am. Quamquam in subigendis hisce Israelitis magnus hactenus
Nobis susceptus est labor: patienter tamen eum
Ferendum tolerandumque esse existimo, vel ob
Eam solùm causam, quod tam formosae, at{que} optime
Moratae, apud illos reperiantur foeminae. At
Eccū imperatorē, haud praeviderā. H. Hê Ammoni∣de