Scena V.
TOBIAS, TOBAEVS, ACHIOR.
Eiusdem generis.
—HEV pater, non itaprocul
Hinc reperi quendam ex consanguineis nostris cru∣deliter
Interfectum. Tobae. Hem fili, quid ais? occidi.
Facilè divinabam fore, vt huius prandioli breu••* 1.1
Ga••dium ••aegritudo aliqua interturbaret: nihil
Adeò in rerum natura reperias prosporum,
Ac beatum omni ex parte. Experior v••rissimam
Tandem esse Amosi vatis sententiam
Illam qua monet, ne rebus elati prosperis
Genio indulgeamus: namque hoc insolentiae
Crimine Deum irritatum, mutaturum br••ui
Conditionem rerum, próque laetis tristi••
Suppeditaturum. Sed ne nos debiti
Obsequij obliuiscamur, praestiterit surgere,
Vt amici cadauer àferarum morsibus
Vindicem, ac sepeliam, Achi. Pol nefeceris
Si sapis Tobaee, nisi te praesens in periculum
Conijcere malis, quàm edicto Principis
Obsequi. Tob. Facessantregis ••rudelissimi
Imbelles minae, magis stimulant coelestia
Me Deiprec••pta: quibus praestiterit obsequi,