Page 57
Actus IIII.
Scena VII.
SOSIA, MYRRHINA.
Trochaici senarij, & septenarij, partim catalectici, partim acatalecti.
TOtum hunc propemodum cursando ac ambu∣lando
Contrivi diem: perreptavi vsque omne oppidum,
Ad forum, ad macellum, & quò non? dum quae opus sunt
Ad nuptias paro: vix arbitror decem* 1.1
Famulos tot suffecturos negotijs: nec
Quicquam nunc magis metuo, quàm ne hinc denuo aliquò miser
Extrudar: quod si fit, actum est perij. Postulem
Nunc me defessum refocillari si liceret. At* 1.2
Opportune eccam Myrrhinam duobus cantharis
Onustam, huc accedentem conspicor. Alloquar.
Hem mea Myrrhima, quid fit, quid agitur? Myr. Rogas,
Quid fiat? tota domus perstrepit rumoribus:
Omnes nostrarum rerum satagimus: interim
Tu quasi nihil sit quod intus agas, ante ostium
Hic otiosus restitas? Sos. Quînam malùm
Otiosus, qui me hodie sursum cursitando
Ac deorsum, adeò defatigaverim, vt
In cursu fere conciderim miser? atque illud hic
Dum tu accedis, stomachor mecum. Myr. Vin' tibi
Gratum faciam Sosia? Sos. Nihil malim, si quidem
Posses. Myr. Possem maxime, si lubeat. Quid, tibi
Hoc vini placet? Sos. Haud malū hercule: quid tum