Scena VII.
TOBIAS, RAPHAEL, RAGVEL.
Trochaici catalectici, septenarij & octonarij.
NVnc est tempus Azaria, vt de matrimonio
Sermonē inijcias dū occasio fert, ac soli sumus.
Raph. Tace, id ipsum in pectore agebam dudū, Rag. Nihil ••am diu mihi
Quod magis vellem evenire, evenit, ô Deus
Serua obsecro nobis haec bona. Hem, intrò, si placet,
Comessatū cōcedamus. Rap. Paulisper mane, vt tibi
Commemorem, qua gratia huc ad te divortimus:
Nam haudquaquam de nihilo est, quod tam longū iter suscepimus.
Rag. At qui id à convivio narrabitis opportuniùs.
Nunc tantùm vos praebete hilares, antequam hoc gaudium
Aegritudo aliqua cōtaminet. Raph. Voluptatē, mihi
C••ede geminabit, si facilem & exorabilem
Tepraebueris. R. Absit nostrū ut remorer cōmodum.
Agedū, ausculto. R. Hic orat vt nuptū sibi tuā loces
Filiam. Quid extimuisti, aut quid taces
Misenex? quod metuis, facilè propulsabitur:
Nam quid te solicitet scio. Age desine,* 1.1
Tergiversarier: huic debetur iuxt à Mosaicae
Legis dictum, vtpote genere proximo, & pijs
Prognato parentibus: quapropter desponde, vt simul* 1.2
Laeti omnes agitemus convivium. Rag. Non dubito quin Deus,
Cuius inscrutabili consilio omnia geruntur, huc
Uos, lachrymis tandem nostris commotus, miserit.