Page 22
Actus II.
Scena III.
TOBAEVS, ANNA. Eiusdem generis versus.
DEū immortalē, quidnam hoc obsecro maliest?
Quae haec est calamit as? oculi prospiciūt nihil,
Visus plane perijt, quò me vertam miser?
O dolor, ecquis me viuit infelicior?
Perij, pessime hodie hic dies mihi illuxit.* 1.1
An. Quis hîc vocifer atur proforibus? mi vir hic
Quid insolens sibi vult questus? quid deest
Tibi? satin' sanus? Hei mihi, quisnam tuum
Fimo foedauit vultum? quid conniuent oculi? Tobae. Ah occidi
Miser, lumen, quo nihil est homini charius,
Mihi infelici penitus ereptum est. An. Quid ais? hē,
Numnam perijmus? quid terram prospect as? erigito caput
Obsecro, quid obuertis mihi occipitiū? an te tui pu∣det?
Tob▪ Quid faciam infelix? vix sum apud me, ita haec mihi
Mentē penitus eripuit inexpectata calamitas. An. Deum
Immortalem, quid hoc monstri est? homo plane ex∣caecatus est.
Sed vnde quaeso mi vir hoc tibi profectū est infor∣tunium?
To▪ Aliquaentulum permitte adme vt redeā, audies
Remomnem. An. O miseriam! Tob. Totam hanc noctem propemodum
Duxi insomnem, dum consauguinei nostri corpus se∣pelio.