Page 1
PROBLEMA.
Impossibile esse, vllì per orbem Pontifi∣cio Theologo, è genuinis Conciliorum Patrum{que} monumentis, & ex genuino illorum sensu, ostendere, Fidem Eccle∣siae Nunc-Romanae, in quibus dissē∣tit ab Ecclesijs Evangelicis, verè Ca∣tholicam esse.
Explicatio Problematis.
PEr fidem Ecclesiae Romanae intelligo doctri∣nam, de via & ratione salutis con••equendae, propositam in Concilio Tridentino, in Ro∣mano Catechismo ad Parochos, in Missali & Breviario, quae Pij V. Pontificis iussu edun∣tur & reformantur.
Catholicum intelligo vt Vincen••ius contra haeres. c. 3. In ipsa (inquit) Catholica Ecclesia magnopere curandum est▪ vt id teneamus quod VBIQVE, quod SEMPER, quod ab omnibus creditum: hoc est enim verè propriè{que} catholicum, quod ipsa vis nominis ratio{que} declarat, quae omnia verè vniuersaliter com∣prehendit. Rursus, cap. 25. Ille est verus & germanus Catholi∣cus, qui—, quicquid vniuersaliter ANTIQVITVS