Page [unnumbered]
In Marcellum Pallingenium à Barnaba Gogeo ex Latino Carmine in Anglicum tra∣ductum, Iacobi Itzuerti carmen.
Dic mihi quae riguis Parnasi in collibus erras,
Que{que} praees sancto Calliopeia choro,
Dic queso (ne{que} enim quid{que} mihi Diua negasti)
Dic mihi quid mereant, qui tua tēpla colunt.
An non & virides Laurus Hederas{que} sequaces,
Nexa{que} per dias florea serta comas?
An non aeternas laudes, vitam{que} perennem,
An non perpetua posteritate colt?
An non sunt digni quorum post funera nomen
Viuat, & aeterna laude feratur opus?
Sunt equidem: ne{que} enim scribunt sine numine vates
Sunt reor illorum pectora plena Deo.
Quis neget imbutos diuina mente Poetas?
Crede mihi aethereo spiritus igne calet.
Dic mihi Diua precor si sint haec praemia vatum,
Quaenam Gogeo munera digna dabis?
Ille tuos coluit largis sudoribus hortos,
Et nouus accessit ad tua templa cliens
Hic resides iuuenum mentes accendit, & altis
Eduxit tenebris, luce dedit{que} frui.
Nempe refert magni, quis nos moderetur euntes
Et quonam pueri discimus ire duce.