The monument of matrones conteining seuen seuerall lamps of virginitie, or distinct treatises; whereof the first fiue concerne praier and meditation: the other two last, precepts and examples, as the woorthie works partlie of men, partlie of women; compiled for the necessarie vse of both sexes out of the sacred Scriptures, and other approoued authors, by Thomas Bentley of Graies Inne student.
Bentley, Thomas, student of Gray's Inn., Abergavenny, Frances Nevill, Lady, d. 1576., Marguerite, Queen, consort of Henry II, King of Navarre, 1492-1549. Miroir de l'âme pécheresse. English & French., Catharine Parr, Queen, consort of Henry VIII, King of England, 1512-1548. Lamentacion of a sinner., Tyrwhit, Elizabeth, Morning and evening prayers., Catharine Parr, Queen, consort of Henry VIII, King of England, 1512-1548. Prayers or meditacions.
Page  [unnumbered]

Facies militantis Ecclesiae.

IAm propè sexagies redijt centesimus annus,
Quùm laeso aeternum seruans sub pectore vulnus,
Incensis animis gerit implacabile bellum
Cum serpentino muliéris semine semen.
Nam pater omnipotens (nec iam pater: improbus ex quo
Seduxit serpens primos errore parentes)
Nullus amor natis, dixit, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis pura de virgine vindex,
Cuius dextra caput serpentis conterat, & cui
Iratus serpens leniter calcanea tundat.
Nunc olim stirpem pono, & genus omne futurum
Exercendum odijs vtrin{que}: at{que} impero tolli
Infestas aquilas aquilis, contraria pilis
Pila, alas alis, & signa minantia signis.
Haec Deus ex illo struere & malè nectere serpens.
Arte dolos coepit, belli{que} opponere molem.
Nulla quies: aetas, quae tempore fluxit ab illo,
Militia est; hostis factum iam grande periclis
Ingenium, & longo creuit solertia bello.
Effrendét{que} draco ruber immortalibus iris,
Crudelis, reparát{que} nouas in praelia vires,
Audet & à nobis sumptis confligere telis,
Nam peccatorum, benè quae numerantur ab illo,
Vel numero miseras animas vel pondere terret.
Tunc aptè mortem peccati ostendere stipem,
Tunc stygias turmas, totúm{que} Acheronta ciere
Promptus, & hijs hominem petit exitialibus armis:
Non par lex huius, non ius aequabile pugnae:
Nos sumus in terris, est in coelestibus hostis.
Non pede congreditur pes, densús{que} viro vir:
Sed micat in tenebris, & spiritualibus armis
Vtitur, & nocet, & non vult nocuisse videri
Improbus, infligit vulnus, ne{que} vulneris author
Extat: sic pugnat, sic est metuendus Abaddon.
Adde alios hostes, quos intùs habemus & extrà.
Hinc caro nos blandis odijs, affabilis hostis
Enecat, & leni peccati imbuta veneno
Strangulat, inclusas animas & conficit intùs.
Extrà alias scelerum faces, dirás{que} cohortes,
Et coniuratum cernas obsistere mundum.
Quacun{que} aspicimus, timor vndique & vndique terror,
Infernae{que} ruunt acies praedám{que} requirunt
Christicolas. Quem das finem, rex magne laborum?
Nos tua progenies coeli quibus annuis arcem
Perdimur, ac coeli longè disiungimur oris.
Haec est illa fides, potis est quae vincere mundum,
Inferni{que} fores? Sic nos in sceptra reponis?
Ollis subridens Christus, qui cuncta serenat,
Oscula libauit natis, dein talia fatus:
Page  [unnumbered] Nata Deo proles ex viui semine verbi,
O multum dilecta mihi, dilecta parenti,
Moestáne per tantos semper iactabere fluctus?
Nec quae sit tua spes, quae sit victoria, noris?
Tu sathanam? Tu tela times ignita gehennae?
Esto: tuos quondam potuit superare parentes,
Nec dum animo exciderint irae saeuó{que} dolores,
Et veteres verset fraudes, ac pectora tentet,
Atque omne secum Phlegetonta in praelia ducat,
Idcircóne tuo poteris diffidere Christo?
Nec venit in mentem, quam crux ferat alma salutem?
Ille, vides? Leo terribilis, quique omnia saeuus
Circuit, immanis rugit, praedámque futuram
Faucibus expectat siccis, quem pessima ventris
Exigit impransum rabies, exutus, inermis,
In cruce confossus iacet: en victor Leo Iudae,
Inferni fregit portas, & contudit omnes
Peccati vires, & mortem morte peremit.
Haecspolia aeterna, has lauros ex hoste reporto.
Ecce Deum summum medijs est cernere terris,
In coelis hominem, tibi sese aeterna reseruant
Gaudia, cum superis homini benè conuenit, actum est,
Vicisti, pepigit cum terra foedera coelum.
Iam Cherubinorum vaginae includitur ensis,
Atque iterum tibi se tradit paradisus habendum.
Námque ego, quem gremio tellus absorpsit iniquo,
Vincula perrupi mortis, coelúmque petiui.
Et cupis hijs mecum pariter considere regnis?
Regnum quod teneo vestrum est: hîc meta laborum.
Iudáque, génsque mihi nullo discrimine agétur.
Pugnat adhuc sathanas & confert agmina: pugnet,
Iusti materiem praebet tibi pugna triumphi:
Per varios casus, per multa pericula rerum
Tenditur in coelum, sedes vbi fata quietas
Ostendunt, illic fas laeta pace potiri,
Durato, & temet rebus seruato secundis,
Sic placitum: dum in te pietas excocta periclis
Splendeat, & viua formetur imagine Christus.
Tempus erit, quùm me, paucis labentibus annis,
Cernes in densis venientem nubibus, & quùm
Regnabis mecum, & victo dominaberis hosti.
Tu modò posce Deum veniam, sacrisque litatis,
Arma assume Dei, causás{que} innecte morandi.
I, bona, simplicitas animi tibi baltheus esto,
Quo stes contra ictus omnes circundata lumbos;
Indue iustitiae thoracem, & pectora muni,
Tum pro calceolis coelestis nuncia pacis,
Aptato pedibus certis: super omnia viuae
Sume manu scutum fidei, galeámque salutis
Spem capiti imponas, laterique accingere ferrum
Page  [unnumbered] Spirituale pares, & in hostem stringe rebellem:
Quicquid & aduersum verbo est, interfice verbo.
Sic vbi iam mundi decursa volubilis aetas,
Post exantlatae diuersa pericula pugnae,
Non arescentis folijs redimita coronae,
Foelix coelestem patriam Hierosolyma cernes.
Dixerat: extemplo moestos attollere vultus
Coepit, & afflictis laetari ecclesia rebus;
Infusó{que} oleo manibus sua lumina portans,
Praesto lánsque suum patiens & laeta maritum,
Vota Deo supplex animo solennia fundit.

L. S.