11. Vocatur purgatorium locus quid à, in quo, tan∣quam in car∣cere, post hanc vitam purgantur animae, quae in hac plenè purgatae non fuerant. De hac est tota controuersia. Bellar. lib. 1. de purgat. cap. 1. § vocatur. Patres aliqui per ignem non intelligunt ignem purgatorij, sed ignem diuini iudicij, quomodo loquitur Paulus in 1. Cor. 3. cùm ait, vniuscuius{que} opus quale sit ignis probabit. Bellar. lib. 2. de purgat. cap. 1. §. Adde. Apostolus 1. Cor. 3. lgnis probabit] loquitur de igne seueri & iusti iudicij Dei, qui non est ignis purgans & affligens, sed probans & examinans. Bellar. li. 1. de purg. cap. 4. §. Superest.

 [ return to text ]