De Iulis.
SEquitur Iulorum genus: quos 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Graeci, mea quidem sententià non à lanugine, sed à nucum iuglandium atque avellanarum veluti caudis, quarum villi callo compactili infixi, Iulos hos repraesentant: unde & ipsi 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 nomen sortiti. Ego latinè Iulum dici non nescio, sed Triremem quoque dicere aude∣rem: Quandoquidem Lycophron Paridis triremes numerosis utrinque scal∣mis celeres 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 vocat. Eandem similitudinem Nicander Scolopendris applicat, unde pariformes esse Iulum ac Scolopendram facile apparet. Hos Hispani, Centopeas, Itali Cento gambi: Angli (ex me forsan) Gally worme dictu∣ri. Numenius Lumbricos terrestres nigros Iulos item vocavit, Athenaeo teste lib. 7.
—〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉:
Nihilominus nisi fuerint etiam multipedae, in Iulorum numerum nomenq́ue non venient. Sunt autem Iuli breves (ut dixi) Scolopendrae, pedum numero non Asellum tantum atque Erucarum gentem, sed omnia alia Insecta vincen∣tes. Iulorum alij glabri cernuntur, alij hirsuti. Glabrum unum vidi in lactuca capitata, parvi junci fluviatilis crassitie, atque ea
quam videtis magnitudine: caput illi nigerrimum, dorsum aurea tinctum flavedine. Venter ex caesio argentatus, incisurae pedésque capillares totidem ut oculos & memoriam facile fugerent. Secundus
totus nigrescebat, alba lineâ exceptâ, quae à capite ad caudam us{que} rectà per dorsum ducitur. Tertius obsoletiùs flavescit; caput illi rubescit, uti & pedes; antennae autem & na∣scentes juxta caudam setae livescunt. Quartum si corpore nigrius punicantem feceritis, pedibus autem & antennis levius, facile rem expedietis. Horum alios é musco arborum corticibus innascente prodeuntes, alios sub ollis trun∣cisq́ue putridis latitantes cepimus.
In hirsutos non plures incidi quàm duos.
Primus hac figura & forma albicans, in muro repsit, pili brevissimi innascentes nigri fuerunt. Secundus ventre sublivido dorsóque inamaena flavedine maculato: est il∣li os punicatum, ocellus niger, pili canescentes. In arboribus effaetis atque an∣nosis inter corticem & lignum latitat, atque etiam inter saxa musco villoso ac denso obducta. Omnes Iuli tactu se in gyrum colligunt & convoluunt. An sint venenati equidem ignoro: sed si fuerint, sane perbeatum Pennium! qui varie ipsis nuda manu irritatis ac laesis, immorsus sanusq́ue evasit. Georgius Agricola aenei coloris Iulum (sed is Scolopendram vocat:) his verbis recen∣set; Scolopendra admodum exigua, in truncis arborum, aut in palis terrae infixis, (unde nomen invenit) gignitur & vivit; quibus amotis vel com∣motis egreditur, aliàs omnino latitura. Pennis caret, sed plurimos ha∣bet pedes. Si quando repit, corporis partem mediam, veluti areum in∣tendit: si bacillo aliave re tangatur, se contrahit: color illi aeneus; cor∣pus tenue, nec latum, tres transversos digitos longum; ad summum qua∣tuor.
Alia item specie, ijsdem ferè locis reperitur, corpore exili & terete, fili fere crassitie, spadicei coloris dilutè: pedibus adeò numerosis atque exiguis,