CAP. XXXV. De Lendibus.
* 1.1LEndes Graeci 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 —& 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Itali Lendine. Hispani Liende. Ger∣mani Niss. Angli Nits. Illyrici guida, appellitant. Sunt autem mi∣nuta quaedam animalcula albicantia, Syronibus (sipedes haberent) quam simillima, sed duplo fere minora; corpore item oblongiusculo, ex quibus nihil aliud gigni posse Aristoteles testatur. Inter ungues compressi cum sonitu moriuntur; non solum in hominum capillis & cilijs, sed etiam boum & equorum macilentiorum crinibus scatent; pedum exsortes tam per∣tinaciter nihilominus ad haerent, ut eadem operatotum pilum qua illos auferas. Has Trotula 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 non inepte dixit,* 1.2 nam ut cochleae herbarum, sic istae capillorum succo victitant, eosque depascunt. Philosophus ex pediculorum coitu provenire eos affirmat, quorum proinde ova dicūtur. Sunt autem Iosmi∣nisflorum apud nos crescentis similia. Nam sicut ille flores p••ofert seminis ex∣pertes,* 1.3 sic pediculi ova pariunt effaeta. Moriuntur aut alimenti inopia, aut pe∣ctinis densioris usu, aut medicamentorum vi: qualia veteres neotericiq́ue medici multa praescribunt. Plinius alumen cum aceto, vel acetum cum felle vitulino miscet, & lacte item caprino eas tolli affirmat. Laudat item nitrum cum Samia terra illitum, & scobem cornu cervini cum vino epotam. Abyn∣zoar cum centaurea minore & Alkitrum capillos inungere praescribit. Sul∣phur in aceto tollit lendes, uti quoque oleum cum lixivio illitum. Marcellus stercus suillum cum vino & succo rosarum mixtum, mellis item cum sale ar∣meniaco inunctionem, sed praesertim oleum raphani cum fortissimo lixivio variè praedicat. Hildegardis ex dactylorum ossibus lixivium parat, quo cum oleo radiculae mixto lendes enecat. Ardenus sublimati hydrargyri parum cum vino ardente miscet: atque etiam dicit. Si caput primum ovo gallina∣ceo, deinde cyclamini succo, vel aqua marina irrigetur, nunquam renascitu∣ras esse lendes. Gilbertus Anglicus fel cujuscunque animalis, uti etiam ama∣ra, mundificativa, & aromatica, cum succo calendulae mirè effert.