CA••. XXVIII. De Pulice.
Ψύλλα καὶ ψύλλας Latinè Pulex dicitur, quasi pulvis, vel pulveris filius, Isiodoro teste. Hispanis Pulga, Italis, Pulice, Gallis Puce, Anglis Flea, Germanis à fugae celeritate, Floch vocatur. Non minima pe∣stis Pulices, praesertim cum majori numero domientes perturbant, & tum fessis tum aegris molestiam exhibent, periculo sese liberant faltu & fu∣ga, primaque luce èlecto sese subducunt. Omnibus infesti sunt, sed praecipuè (ut lascivus poeta cecinit) teneris puellis, quarum agiles & saliva quasi invis∣catos digitos vix fugiunt. Sunt autem communes, vel Rariores. Communes, parva sunt animalcula, pediculorum magnitudine, molliore tamen corpore, dorso gibboso, & ferè porcino: color eorum nigricat, cum splendore; pectus venterque ex nigro flavent. In catellis candidis dilutiores sunt, in ruffis ful∣vidiores, in nigris nigriores, atque in alijs. Natur••e miraculum ex hoc adver∣tas velim, quòd posteriora cruscula ventrem versus retro flectuntur, anterio∣ra verò ad pectus, quadrupedum more, ut in cunctis paenè infectis usuvenit, quibus quatuor tantum pedes dedit Natura. Eum forte in finem sic disponun∣tur Pulicum juncturae, ut facilius inter longiores lodicum lemas plicasque se à prosequentibus abscondant. Extremae tibiae bifidae, uncatae, acutae, & quasi corneae videntur; non solum ut certius scandant sublimia, sed etiam ut glabrae cuti, alijsque rebus firmius insideant atque inhaereant. Caput illis exiguum, os non forcipatum habent sed torosum: collum breviusculum, cui Marcus qui∣dam Anglus (subtili omni opera peritissimus) catenam auream, digiti longi∣tudinis, unà cum sera & clavi tanto adaptavit ingenio, atque eâ subtilitate, ut facilè à Pulice incedente traherentur; nec tamen pulex, catena, fera & clavis, grani pondus simul excederent. Accepimus item a side dignis, pulicem fic catenâ alligatum, currum aureum perfecte omnibus suis numeris absolu∣tum, nullo negotio traxisse; id quod & artificis industriam, & suas ipsius vi∣res