CAP. XXIII. De Pediculis Brutorum & Plantarum.
NOn Solum in homines ob Protoplasti scelus, sed in Bruta item serpsit haec lues. Verùm ut inter illos pueri magis quàm juvenes, viri quàm faeminae, aegroti quàm sani, inculti quàm mundi pedi∣culis abundant; ita etiam inter animalia reliqua se habet. Solus Asinus ab hoc morbo immunis perhibetur, non quia Christus in eo equitavit (ut Stulti somniant;) sed quia rarenter sudat ob tardum motum; vel Antipa∣thia quadam peculiari fuerit ab Altissimo donatus. Leo, magnanimū sane ani∣mal, & Brutorum princeps; tamen à pediculis palpebras infestantibus adeo affligitur, ut unguibus, & scalpturâ nihil proficientibus, in rabiem saepe agatur, si Plinio credendum sit. Equi, generosissimi illius quad rupedis, quis non pedicu∣los vidit, & lendes rubentibus capitibus, reliquo corpore obscurius albicante conspicuos? Boum & vitulorum nigri sunt, & in macris magni multique, pe∣diculis porcorum fere similes, sed breviores, & paulo crassiores.
Porcorum pediculi forma illis respondent; sunt autem adeo grandes & duri, ut vix digitis interimantur. Hi Vrij ab urendo dicuntur, ut Albertus libro. 4. Caput. 205. testatus est. Canes quamvis rariùs, ali∣quando tamen pediculantur. Sunt autem eorum pediculi parvi, lentigino∣si, capite albicante, reliquo corpore ex caerulo livente vel nigricante, ut in Canibus Melitaeis primum vidi. Pediculi ovium minuti valde, quibus capita rubent, corpora candicant. Caprini ab his parum differunt. Cervus ubi cor∣nua abjicere intentarit, insigni palpebrarum pruritu angitur, à pediculis capiti concoloribus exorto. Olorum, Gallinarum, Anserum, Columbarum, Co∣turnicum, Phasianorum, Perdicum & accipitrum, aliarumq́ue avium pediculi, cui non ex Gesneri de Avibus historia propriaque experientia noti sunt? Satis item omnium Brutorum pediculationis curas Palladius, Columella, Paxanus, Varro, alijque veterinariae Principes ostenderunt; adeo ut nec nobis ijs in∣sistere gloriosum, nec vobis fructuosum fuerit. Quid Avicenna lib. 4. fen. 6. tract. 5. per pediculum vulturis sibi voluerit, equidem conjicere nequeo, & hic Oedipi alicuius operam valde imploro. Scarabeos pilularios à pediculis pro∣prijs occidi, supra lib. primo meminimus. Salmones item pisces, macilentio∣res praesertim, sub branchijs saepenumero pediculis scatentes vidit Plinius. Reperiuntur item in plantis, nempe Abrotano, Absinthio, Nymphae flori∣ribus, & potissimum in Aquilegiae folijs, mense Iunio, ob singularem (ut in∣quit Gesnerus) ejus dulcedinem. Pediculares autem plantas nonnullas dici legimus, vel quia ijs adversantur, ut staphis; vel quia generant pediculos, ut Fistularia Dodonaei; vel quia scatent pediculis, ut Aquilegia; vel ob sum∣mam