Page 238
CAP. XVI. Formicarum Encomium, in quo differentiae, Natura, ingenium, earumque usus describitur.
EXorsurus Formicae laudes, nescio an à corpore an ab animo prin∣cipium ducam;* 1.1 cùm vtroque non solum multis Insectis, sed etiam quibusdam hominibus Formicae sunt praeferendae. Ne{que} enim vno∣culi Coclitum prosapiam referunt, neque limulis aut truculentis oculis conspiciunt, neque collatitio ventre incedunt, ut Comici Ballio, neque insigniti, vari, valgi, compernes, ventriosi, bucculenti, panso ore, macilentis malis, inculta fronte, vel effaeto utero incedunt, ut Nobiles & Heroinae per∣multae, quibus libido perijt; sed & formae dignitas mentis bonitatem conse∣quitur, naturaque illis (pro suo loco & ordine) constantem & absolutam quan∣dam perfectionem attribuit. Cardanus visum ijs primus eripere voluit, ob corporis parvitatem; parum memor multa esse muscarum & culicum genera formicis minora, quae tamen & oculos & visum obtinuerunt. Sed si oculis capiuntur, quid lux ijs prodesset non video, & caeca nocte aequè atque interdiu elaborarent. Fateor equidem antennas ipsis loco baculi inservire ad viam tentandam, non quia cujusmodi sit via, non perspiciunt, sed quod mollitiem, duritiemq́ue objectorum ijs tantum medijs explorant. Caput habent exi∣guum, sed caeliforme rotundum, cerebrosum, oculatum, ore item dentato, gutture non elingui & palato praeditum. Pectus illis quadratum, costis mu∣nitum, pulmonibus, vel vicarijs follibus donatum; quibus illa firmitudo & laxitas, ut nullis laboribus anhelosi spiritum semper ducant liberrimum. Ventri stomachus inest ad digerenda venena (serpentibus & bufonibus saepe vescuntur) non imbellis, atque uterum grandis calor & fertilitas quaedam grata commendat. Quid ego hic pedum celeritatem agilitatemq́ue memo∣rem, & aequalem incessum? quibus non solum equos gradarios vincunt (pro corporis analogia) sed etiam citissimis quadrigis praeferendae sunt. Colore per loci & generis differentiam variant. Nam & rubros habent Magni in∣colae, & Budemelitae albos agnoscunt. Europaei potissimum nigros viderunt & aureos, atque ex flavo nonnihil erubescentes. Hic vero breviculi, strigo∣siores, tenui collo, graciles, & infirmi corporis videntur: tamen & hi onus triplo corpore majus & ponderosius portant, atque etiam Indiani non con∣temnendae molis, magna carnium frusta auferunt atque absumunt.
* 1.2Corpora vidisti; mores quos ante gerebant Nunc audi: parcum genus est, patiens{que} laboris Quaesitique tenax, & quod quaesita reservet. Virg. 4. Aeneid.Sane quoties Caij Iulij Caesaris profusionem, Caligulae luxum, Neronis pro∣digalitatē, nepotinas Apicij helluationes, & Heliogabali sumptus repeto mag∣nificos; toties Formicae genium ingenium{que} maximè laudo, atque hominum prudentiae facilè praefero. Vixerunt illi (sat scio) suavibus modis, atque uncta é patribus patrimonia, opulentas haereditates obtinuerunt. Tamen commenti novum balnearum usum, periculosissima genera ciborū, exquisitissima convi∣via, liburnicas de Cedro factas, gemmatas puppes, margaritarum potionem; unius anni curriculo tantum decoxerant, quantum toto vitae decursu, spolijs tributis{que} domi forísve habitis, extorserāt. Habuit Licinius Crassus olim mul∣ta; quem ad incitas redactum, & occurrentium cachinnis exceptum, populus per ludibrium divitem vocarit. Atqui (proh deos!) inquit Comicus, Quàm miserum, isthoc est verbū, Habuisse tam olim multa, habere jam nihil? Quàm