CAA. XV. De Generatione, Coitu, & usu Araneorum.
GEnerari Araneos aliquot ex seminibus aërijs situ & corruptione putrefactis, ex eo constat,* 1.1 quòd novissimae aedes primo fere quo dealbantur die, eorum corporibus telisque scatent. Propagatio autem plerunq́ue coitu fit, cujus desiderium & actio fere totum Ver durat.* 1.2 Tum retis mutua ac repetita attractiuncula venerem quasi accen∣dunt; continuo inter trahendum propiùs accedunt; tum deni{que} aversis clunibus copulantur, quia ille coeundi modus (ob globosam corporis formam) ma∣xime erat conveniens. Eodem modo Phalangia, (quotquot texunt) vene∣rem absoluunt, & generantur ex ejusdem generis animalibus, ut Aristoteles testatur. Ipsa autem non Vere, sed appropinquante hyeme coeunt, quo tem∣pore velocioris motus, certissimae noxae, magisq́ue venenati morsus videntur. Quaedam à coitu unicum ovum pariunt portantq́ue sub ventre, colore niveo, & per vices incubant, mare subinde faeminam juvante. Aliae multa minuta∣q́ue ova ponunt, semini papaveris similia: é quibus exclusi triceni aliquando araneoli, post vanos quosdam in tela lusus, tandem cum matre prodeunt, ves∣pereq́ue exorto telam repetunt: donec quisque propriam telam texere didi∣cit, qua tutius atque jucundius vitam peragat. Saltando faetus excludunt, ovis per triduum incubant, menseq́ue lunari prolem perficiunt. Domestici tenu∣iori tela ova deponunt, crassiori sylvestres, quia magis imbrium ventorum∣q́ue injurijs opponuntur. Generationi plurimum confert locus. Nam ut in regione Arrhatensi & in Creta insula abundant phalangiorum genera, ita illa Hibernia non vidit, Anglia non diu sustentavit, turris Gratianopolitana non pertulit. Quamvis enim Aranei nostri permulti intus devorati noceant, mor∣sus tamen eorum veneni expers, & nemini, uti omnium contra Phalangio∣rum, laetalis. Innoxij morsus Araneos ubi non videris? Scandunt Regum au∣las, ut virtutem addiscant. Divitum cubiculis insunt, ut officij admoneant; pauperum tabernas incolunt, ut patientiam, tolerantiam, laborem ijs com∣mendent. Si pomaerium ingrediaris, vestiunt unamquamq́ue arborem. Si hortum, in rofis latitant: si agrum, in sepibus operantur. Domi foris∣q́ue eos inveneris, nequa abesse virtutis diligentiaeque exemplar con∣queri cum causa possis. Araneam licet Minerva petulantem, Martialis vagam, Claudianus audacem, Politianus pendulam, Iuvenalis aridam, Pro∣pertius putridam, Virgilius levem, Plautus inutilem autumant atque appel∣lant: Tamen varijs eam usibus creatam esse liquido manifestum fiet.* 1.3 Quare adorata numinis majestate, quae tantas tam pusillo corpori virtutes indidit, ad commoditates dicendas veniamus. Araneus muscarius linteolo involutus, ac sinistro brachio appensus, ad quotidianam arcendam bene facit, inquit Tra∣lianus. Magis autem, si multi cum oleo laurino ad linimenti consistentiam fuerint cocti; quo loci pulsatiles in utroque carpo, & cubito & temporibus, quando ante paroxysmum inuncti fuerint, remittit febris & postea perrarò redit. Kiramides. Araneus cum splenio subactus, ac linteo extensus, tempo∣ribusque applicatus, Tertianae febris accessiones curat. Dioscorides. Araneus lycos dictus, in calamo pectori alligatus, idem praestar, authore Plinio. Ara∣neus ille domesticus, qui densam gracilem ac candidam telam texit, aluta vel nucis putamine inclusus, ac Lacerto vel collo appensus, Quartanae pa∣roxysmos