CAP. IX. De Asellis.
ARistotelis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Medicis Graecis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Theophrasto 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Diosco∣ridi 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉,* 1.1 Absyrto 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Asiaticis (Galeno teste) 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, à forma fabae, cui similis videtur dum se in globum contrahit. Vel quod (se∣cundum doctissimum illum nostrum Staffordium Minoritarum Wi∣gorniensium sub Ricard. reg. 2. praesidem) è fabarum folliculis culmisq́ue solent prodire atque oriri: 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Plinius vocat, à callo cutisq́ue duritie. Alijs 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉; quamvis & pedum paucitate (ultra enim 14. non habet) & quod ar∣cuare se nequit, longe alius à Scolopendra vel Iulo videatur. Valeant igi∣tur Guillerini, Vincentij, Plinijq́ue hac in parte insomnia, Iulorumq́ue ijs nomen liberè negemus. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 autem vocatur, non ab asini forma aut tardita∣te, sed quòd ad colorem ejus accedit, ut Pennius notavit. Est enim bestiola multipes, coloris asinini, nascens in locis humectis. Dioscorid. lib. 2. cap. 37. Galenus 3. de loc. affect. & 11. de simp. fac. cap. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Latini Asel∣lum, Cutionem, & Porcellionem vocant. Centipedem Plinius male dixit, quum 14. tantum pedes obtineat. Angli à forma Sowes, id est, Porculas: à loco ubi stabulantur, Tylers-lowse, id est, Tegulares pediculos appellant: Vocantur item Thurse lowse, sive Ioviales pediculi; à spiritu quodam non malefico, cui eos majores nostri superstitiosè ferebant acceptos. Alijs item in locis Chesbug & Cheslip dicuntur; sed nominis rationem nescio. Ger∣manicè Esel, Eselgen, Holtzwentle, id est, arborum pediculus, quia inter corticem & truncum saepius invenitur: dicitur etiam Shefflein Georgio Agricolae, & vulgò Keller esel, quasi asinum cellarium dixeris. Saxonicè Esel∣chan, à colore asi nino, ut Graeci 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Italicè, Porcelletto. Gallicè Cloporte. Hispanicè, Galmilha. Arabicè Harua Haura, Gauda schachalochada, Kiren, Grix, Sylvatico authore. Brabanti Piffe de suege appellant. Parvum qui∣dem Insectum est, digitum transversum vix longum, semidigitum fere la∣tum