leniores{que} ad puniendum sunt, quia potestate maximâ potiuntur, & quamvis ad privatas ulciscendas injurias lentuli videntur, tamen refractarios & rebelles non dimittunt impunes, sed aculei vulnere sauciant at{que} conficiunt. Paci vero sic student, nt ne{que} volentes neque inviti molestiam exhibeant. Quis igitur non maximo odio Dionysios in Sicilia, Clearchum in Heraclea, Appollodorum Cas∣sandrinorum praedonem prosequeretur? Quis illorum regibus sup∣parasitantium nequitiam non abhorret, qui Monarchiam nihil esse aliud affirmant, nisi modum voluntatis implendae, & scientiam sup∣peditandae voluptatis? id quod longissimè abesse a bono principe de∣bet, ne homo cum esse videretur, vel bestiolis hisce alatis deteriorem se prodat. Atque ut vita illorum non vulgaris est, ita nec ortus. Haud enim regia soboles vermiculus nascitur, ut reliquae, sed sta∣tim penniger, atque inter foetus suos adolescentes, si quem filium insulsum, inconcinnum, hirsutum, iracundiorem, male formatum, in∣geniatumvé compererit, eum concordi reliquarum suffragio é medio tollendum curat, ne distrahantur agmina, & subditi partium studio incensi corrumpantur. Hic modum caeteris statuit, ordinem prae∣scribit, alias aquare jubet, alias intùs, favos fingere, extruere, ex∣polire, suggerere; alias vero ad pastiones proficisci: provectas aeta∣te domi fovet, juniores laboribus & vicissitudine munerum exercet, & quamvis ab opera mechanica immunitatem habet, tamen usu fe∣rente ipse item laborat, neque unquam nisi valetudinis aut necessita∣tis gratiâ foras emigrat. Ac si ab aetate firmus sit, totius exercitus dux antecedit, seqúe cunctis periculis primum objicit: nec à reli∣quis vehitur lubens, nisi cùm senio vel morbo fractus, rectus nequit incedere aut volare: Nocte appetente, signo per cornicinem dato, quies vulgo imperatur, vigilijsque dispositis, se ad somnum quisque accingit. Quoad rex vivit, tamdiu examen universum pace fruitur, omniaque perturbatione carent: fuci enim suis cellis libenter se con∣tinent, seniores suis sedibus vivunt contenti, nec natu minores in majorum lectos excurrunt. Rex separatim à reliquis habitat, emi∣nentiore laxioréque palatio, cerino sepimento affabre facto, ceu muro quodam circumvallatus. Ab eo regia soboles seorsim juxta habitat; Patris matrisve (ut vocant) solo nutu acquiescentes. Rege autem extincto, subditi turbantur, fuci in apum cellis pariunt, atque omnia miscentur. Aristoteles plures esse in uno examine reges ali∣quando meminit, quos potius proreges dicerem aut Regulos; quan∣doquidem (teste Antigono) certum sit, examina non minus perire plures reges habentia quàm quae nullum. At{que} de bonis regibus hacte∣nus: Mali vero hirsutiores sunt, atque magis fusci, nigri, & varij: quorum pro habitu damnabis ingenium.
Nam{que} duae regum facies, duo corpora gentis,
Alter erit maculis auro squallentibus ardens
Et rutilis clarus squamis, insignis & ore,
Foedior est alter multo quam puluere abacto,
Quum venit & sicco terram spuit ore viator:
Desidiâ latamqúe trahens inglorius alvum: hunc,
Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.