Page 127
CAP. XVII. De Cicadis & Gryllis.
OMnium Insectorum quae sonum stridulum emittunt, Cicada primum sibi locum vendicat, & magno quidem jure. Nam sonum & argu∣tum & musicum sole exaestuante edit, & rore vitam sustentans sa∣tis arboribusq́ue non nocet. Apud Graecos pro regionum varie∣tate diversa sortitur nomina. Passim & generaliter 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Eleis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Side∣tis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Cretensibus (Bellonio teste) 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Suidae popularibus 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 diceba∣tur, quia rorem exugendo vivit: varias item appellationes, sexus, aetas, mag∣nitudo, atque cantio illis attribuit. Nam faemina non vocalis Aeliano 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 quae & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Stephano 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Eustathius non cicadam sed cicadae simile animal credit. Sic etiam Athenaeus lib. 4. ex Speusippo: 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, simile cicadae aut parvo turturi. Sanè Lyae verba illa ex Alexide in Thrasone Athenaei citata, (〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉) fidem faciunt amplissimā, & vocalem fuisse Cercopam, & à Ci∣darum gente alienam; nisi forte ut marem faeminamq́ue turturem voluptatis gratiâ caveis includerent Graeci, ita etiam masculo Cicadae cercopam faemi∣nam adjunctam fuisse statuemus; neque enim tantum cantus gratiâ eas cum picis atque philomelis alebant, sed etiam ut mutuas maris faeminaeq́ue am∣plexus, amores, veneres conspicerent. Adde etiam Cercopam Athenaeum 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 vocare; tantum abest, ut viro suo omnes canendi obstrependique vi∣ces, praeter faeminarum morem, attribuat. Dicitur aetate provectiore cicada 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, novitia vero & tenella 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 ut Hesychius notat. Parvae cicadae (quas Gaza Cicadastras, nos Cicadulas vocamus) a Graecis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 atque 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 dicuntur; ut mirer hanc significationem à Stephano praetermissam. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 substantivè positum, cicadam minimam significat, authore Eusta∣thio. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 cicadastras item significant, ut apud Coelium legimus, Quam∣vis Eustathius animalcula ea esse contendit cicadis similia, atque alibi faeminas cicadarum vocat. Has Aelius Dyonisius à 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 nuncupatas voluit: 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 sive vocales & obstreperae Cicadae sunt 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, sive mares: dulcisoni illi qui∣dem, & plectro quasi Thebaico modulantes. Mutae autem & agrestiores ci∣cadae 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 appellantura silentio, atque 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Arabicè Gituole & Cicuale, & Velderetrich, & Robiche. Sylvat. Cicara barbarorum nomen est, à Latino vel Hispanico corrupto. Italicè Ligallo, Cicara, & alicubi Lazenzala. His∣panice Cignatregas & Cigarre. In Germania atque Anglia Cicadas reperiri non audio: tamen si quae ibi fuerint, utraque gens ipsas Bowc Krickells vel baulme Krickets appellant. Flandris Fieldtdresin. Wallensibus (ni fallor) Straffen. Polonis Konick Zyemuyco, Spiewa, dicuntur. Aliquando cum Gryl∣lo confunditur Cicada, sed perperam nisi forte Gryllum cicadam esse dixe∣rimus non alatam. Cicadam Latinos vocasse, autumant sonorum ancupes, quasi cito cadentem. Est enim illud Epitheton Cicadae apud Philosophorum principem 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, & revera brevissimi fati videtur. Cicadarum aliae vulgatiores sunt, aliae rariores. Vulgarium caput pronum, magnum videtur; & pentagonum imitatur lateribus inaequalibus finitum. Colore est viridi ni∣gricante; utrinque tumulos duos obtinens ejusdem coloris, sed ovalis figurae & margine quadam fuscâ circumseptas; fusca item linea tumulos secat me∣dios, mediumque caput 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 littera nigerrima rectà dividit: oculos habet ex fusco non multum viridantes, prominentes quidem, & magnas pro corporis ratione, ut mirer Nigidium (qui cicadis oculos negavit) eos non vidisse: