Page [unnumbered]
De Argumenti hujus susceptione, atque ejusdem dignitate & usu, Praefatio.
INsectorum historiam summis Philosophis dignam esse, magnus ille Aristotelis, Plinij, nostri{que} Wottoni in ipsis describendis la∣bor satis ostendit. Ab corum aetate inchoatum ab ipsis opus absol∣vere, Conradus Gesnerus, non sine fructu aliquo elaboravit; sed per vitae angustias primo defecit stadio, neque concinnare illi schedas liberum fuit. In quas dum beatae memoriae Pennius meliore quodam fato incideret, infinitâ per quindecim annos omnium authorum lectione, & summâ Quickelbergij, Clusij, Camerarij, Tho∣mae Kniveti Equitis fratrisque ejus doctissimi Edmundi, Io. Iacobi, Rogerij Brounij, Briti, sed Brueri nostri inprimis, & Petri Turneri nonnullâ benignita∣te, historiam locupletavit. Dolendum illud, immaturâ cum quoque morte abreptum; priusquàm congestam undique materiem disposuisset, & pro hujus operis dignitate conformasset. Hinc enim factum, ut literae ipsius lituris plenae & dubijs characteribus confusae, planè interijssent; nisi ego illas (fermè exposi∣titias) segregassem, & permagnâ pecunae summâ 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 omnes redemis∣sem. Malui enim de nostris fortunis, quàm de illius aestimatione aliquid de∣trahi, qui ipsus in Insectorum scripturâ tantum operis, in sculpturâ tot sumptus collocarat. Hujus igitur & Gesneri, Wottonique fragmentis ordine dispositis, additâ orationis luce (quâ Pennius caruit,) historiam texui, & pro meis viri∣bus, (quae scio quàm sunt exiguae) tandem absolvi. Deterrebat me in primis ope∣ris difficultas; quoniam Insecta vidi arduae esse explicationis, tum ob materiae ipsius insolentiam, tum majorum hac in parte sublimeni quandam vel potiùs re∣supinam oscitantiam: restiterunt enim primo ipso aditu, & eorum naturam 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, vel de limine tantùm (quod dicitur) salutârunt. Timebam quoque (id quod fortè accidit,) Ne tam exquisitae narrationi orationis dignitas deesset; praesertim quùm haerentem hîc Pennium saepius cernerem, atque verborum arti∣fices rariùs adirem. Tenuit me item aliquandiu causarum Insectorum examina∣tio; quibus incognitis, nec scribi rectè possit historia, nec ritè concipi. Objur∣gabant me item amici (idque acriter) Quòd alienae architecturae opus super in∣ducerem crustaccum; tanquam qui in quovis mustaceo laureolam quaererem, & avidiùs quàm par esset, gloriam sitirem. Addebant denique; Quum cuique ope∣ri rectè instituto finis aliquis dignus, honestus, & utilis proponi debeat: soli huic animalium imperfectorum neutrum inesse; sed temporis, impensarum, la∣borisque ingens factum dispendium. His remoris veluti ad anchoras alligati, cur∣su paulisper destitimus; & calamo nunc arrepto, nunc abjecto, variè lusimus; donec hos animi fluctus certae rationes sedarent, & ad velificationem vicissim quasi accenderent. Difficultati operis tentandarū rerum arduarum gloriam oppo∣sui: recordatus, quae novem annos inexpugnabilis Troja videbatur, eam decennali