Page 25
CAP. III I. Prima controuersia particularis, de Consecratione Epis∣copali, in duas diuiditur quaestiones; primam, an tres Episcopi ad alium ordinandum sint simpliciter neces∣sarij; cuius Status ex Papistis explicatur. Alteram, an nostri ordinentur à tribus.
- Questiones 2.
- proponuntur
- Prima, an tres Episcopi ad alium ordinandum sint necessarij.
- Secunda, an Anglicani Episcopi ordinentur à tribus. 1
- Explicantur,
- Prima, hic expenditur
- ordinatio ipsa quae
- ordinaria. 2
- successiua. 3
- necessitas,
- quando incepit. 4
- quanta ex
- Pontificibus. 5
- Iuristis. 6
- Canonistis. 7
- Iesuitis. 8
- Seminariorū alumnis. 9
- ordinatio ipsa quae
- Secunda, adductis aduersariorum verbis
- Bellarmini. 10
- Stapletoni. 11
- Sanderi. 12
- Prima, hic expenditur
- proponuntur
EQuidem, Orthodoxe, te horum Canonum obseruationem adeo vobis vendicare satis mirari ne queo. Ego enim ternarium Conse∣crantium numerum, & à Canonibus efflagi∣tari, & in ordinationibus vestris desiderari luce clariùs ostendam.
Duae igitur nobis discutiendae sunt quaestiones: prior, an tres Episcopi ad alium consecrandum sint necessarij; posterior, an Anglorum Epis∣copi à tribus consecrentur.
Vt primae quaestionis status magis elucescat, concede mihi ve∣niam paucula interrogandi. Ac primùm, quid de Amphilochio respondes? Quem non homines, sed Angeli crearunt Episcopum, nisi forte suaui nobis fabella illudat a Nicephorus.