PHIL.
Lutherus ait Catholicos Episcopos, non esse Episcopos, sed planè idola.
ORTH.
Idola dici possunt, quotquot Episcopale nomen & dig∣nitatem vendicant, Episcoporum tamen officia non praestant. Nam linguas habent, & non loquuntur.
PHIL.
Caluinus ait, ritum ordinandi & consecrandi apud Papi∣stas merum esse ludibrium.
ORTH.
Non loquitur de ordinationis essentiâ, sed (vt patet ex verbis proximè sequentibus) de examinis specie, quam adeo inanem & ieiunam esse dicit, vt omni etiam fuco careat.
PHIL.
Beza apud Sarauiam, Papisticam ordinationem nihil aliud reputat, quàm foedissimas Romani prostibuli nundinationes.
ORTH.
De plerisque loquitur ordinationibus, in quibus pacta Simoniaca intercedere solebant, non vniuersim de omnibus.
PHIL.
Fulcus ait, Ex toto corde nostro abhominamur, detesta∣mur, ac conspuimus Antichristianos vestros olidos, & squalidos ordines.
ORTH.
Non detestamur simpliciter, sed quatenus sunt ve∣stri. Quod Christi est, agnoscimus, quod propriè vestrum est, vo∣bis relinquimus. Exempli gratia, ordinem Presbyteralem, quate∣nus in Verbo & Sacramentis, iuxta Verbū Dei administrandis ver∣satur, toto corde amplectimur: at quatenus est vester, id est, ad sa∣crificandum destinatus, eundem vt Antichristianum abhomina∣mur, detestamur, ac conspuimus. Similiter Diaconos & Episco∣pos, quatenus Scripturis sunt consentanei, quo decet amore & ho∣nore prosequimur. Diaconos verò, quatenus sunt vestri, id est, quatenus sacrificanti assistunt, & Episcopos, quatenus sacrificantes ordinant, repudiamus vt Antichristianos. Deinde ad oleum quod attinet, si tanquam ceremonia adiaphora adhibeatur, nos non re∣prehendimus: at si retineatur vt quiddam ordinibus essentiale, vel simpliciter necessarium, vt contendit Champnaeus, nos istius∣modi ordines, vt olidos & squalidos, meritò conspuimus.
PHIL.
Idem in responsione ad personatum Catholicum: To∣to coelo hallucinamini, si credatis nobis alia esse officia vestra Episcopo∣rum, Presbyterorum, & Diaconorum, quàm merè Laicorum.
ORTH.
Si Presbyteri Pontificij ad sacrificium missaticum duntaxat fuissent ordinati, Christi profectò esse ministri non potu∣issent. Ministri enim Christi illi soli sunt, quorum ordo à Christo ipso, vel immediatè, vel per Apostolos, originem ducit. Vestrum igitur Sacerdotium, quatenus in sacrificando versatur, cùm sit commentum humanum, vel potiùs Diabolicum, sacer ordo esse non potest. Fulcus igitur dum, ratione huius, vos Laicis accenset, benignè satis & candidè vobiscum agit. Nam vocabula longè du∣riora & asperiora vobis accommodare potuisset.
PHIL.
Whitakerus ait: Nolo vos existimare nostrae fidei homi∣nes tanti facere ordinationes vestras, vt suam vocationem absqueijs illici∣tam reputent. Proinde vobis ipsis vestros habeatis ordines.