ORTH.
Quia ipsi nomen suum cael••re visum est. Posthac au∣tem vt loci illius perspicuitati consulam, & nomen Cardinalis, & libri paginam, & verba ipsa distinctis characteribus pingenda curabo. Sed de mendacio hactenùs. Iam si me Parsonio limbum addidisse fingamus, num inde Cranmerum ab Henrico octauo, sine Episcopali consecratione, intrusum fuisse concludet Iesuita? Verùm Becani defensione Fitzsimoniana, qua Sol▪ non vidit ineptiorem, haec dicta sunto. Iam ad institutum redeuntes, mi••sis velitationibus, cominùs agamus.
Et vt à fonte exordiar, nonne erat Cranmerus presbyter secun∣dùm ritum Romanae ecclesiae? Ad Clementem septimum prouo∣co, qui, in bulla ad Cranmerum missa, ipsum appellat, Magistrum in Theologia, in presbyteratus or dine constitutum.
An fortè non fuit canonicè designatus Episcopus? Immo da∣ta Cantuariensi conuentui à Rege facultate electus est.
Quid! an Papae quoque approbationem postulas? Ecce bul∣lam Clementis 7. ad Henr. 8. Clemens Episcopus Henrico Anglo∣rum Regi illustri.
De persona dilecti filij Thomae Electi Cantuariensis prouidimus.
Bonon. 1532. 9. Kal. Mart. Pontificatus nostri. 10.
Et aliam ad Cranmerum ipsum, in haec verba:
Clemens Episcopus, dilecto filio Thomae Electo Cant.
Praefatae Ecclesia Cantuariensi, Apostolica authoritate prouidimus, teque illi praefecimus.
An fortè hoc fecit tanquam homo priuatus? Immo in Consi∣storio, Cardinalium purpura fulgentium choro circundatus, vt ex ijsdem bullis patet.
Praefatae Ecclesiae de eorundem fratrum consilio Apostolica authoritate prouidimus. An fortè hoc factum, non quia meruit Cranmerus, sed quià Regem metuit Papa? Ipsum si placet Apollinem ex Tri∣pode loquentem audi.
Clemens episcopus Henrico Angl. Regi illustri.
De persona dilecti filij Thomae Electi Cantuariensis, nobis & fratribus nostris, ob suorum exigentiam meritorum, accepta, &c.
Vides igitur quàm firma & illustris fuerit haec Cranmeri subli∣matio, quae, Rege annuente, conuentu eligente, papa prouidente, facta est.
At fortè consecrari voluit nondum impetrata à Pontifice ve∣nia. En igitur hîc quoque bullam Pontificiam.
Tibi vt à quocunque malueris Catholico Antistite, gratiam & com∣munionem Apostolicae sedis habente, accitis & in hoc assistentibus duobus vel tribus Episcopis, similem gratiam & communionem habentibus, mu∣nus