Vindiciæ Ecclesiæ Anglicanæ; siue De legitimo eiusdem ministerio id est, de episcoporum successione, consecratione, electione & confirmatione; item, de presbyterorum, & diaconorum ordinatione, libri V. In quibus Ecclesia Anglicana à Bellarmini, Sanderi, Bristoi, Hardingi, Alani, Stapletoni, Parsonij, Kellisoni, Eudæmonis, Becani, aliorúmque romanistarum calumnijs, & contumelijs vindicatur. Editio secunda, priori Anglicanâ longè auctior, & emendatior. Cui inter alia accesserunt ad Fitzherberti presbyteri, Fitz-Simonis Iesuitæ, D. Kellisoni, Champnæi Sorbonistæ, Fluddi, & nescio cujus anonymi exceptiones suis quæque locis intertextæ responsiones. Opus ex idiomate Anglicano traductum, & locupletatum ab ipso authore Franc. Masono, in S. Theologia Bacchal. Archidiacono Norfolc. et socio Colleg. Mertonensis apud Oxonienses.
Mason, Francis, 1566?-1621., Brent, Nathaniel, Sir, 1573?-1652.
Page  [unnumbered]

Capitum libri quinti argumenta.

CAP. 1.

  • DE secundae controuersiae quaestione prima, idest, de potestate sacrifi∣candi.
  • 2. Non esse in Eucharistia sacrificium propriè dictum, probatur ex E∣pistola ad Hebraeos.
  • 3. De Papistarum argumentis in genere, & in specie, de argumento à Melchisedech deducto.
  • 4. De argumento ab agno Paschali.
  • 5. De argumento à quibusdam locis Propheticis.
  • 6. De argumento à verbis Institutionis.
  • 7. De argumento ab actionibus Christi.
  • 8. De argumento à praxi Ecclesiae, & à quibusdam locis Apostolicis.
  • 9. De argumento ab authoritate Patrum.
  • 10. Secunda quaestio de absoluendi potestate proponitur, & explicatur.
  • 11. Probatur sententia nostra quorundam authoritate, quos Papistae pro s••s vendicant.
  • 12. De Bellarmini argumentis contra absolutionem declaratoriam.
  • 13. De tertia controuersia particulari, nempe de Diaconis.
  • 14. Quamuis sacerdotum Papisticorum vocatio sit illegitima, nostra ta∣men ab illis deducta, est legitima.