Page 616
CAP. VII. De Argumento ab actionibus Christi: eius
- Partes 2.
- vel Christus non sacrifi∣catur
- consecrando, hic repello
- quinque bellarmini argumenta. 1
- Sextū ex principijs Bellarminianis. 2
- comedendo:
- primò, quia caro Christi non propriè com∣editur. 3
- secundò
- quia non consumitur. 4
- licèt hoc ex Papistarum Prin∣cipijs consequetur. 5
- consecrando, hic repello
- vel si hoc sit sacrificare, tum Ministri Anglicani in coena eodem modo, quo Christus, sacrificant. 6
- vel Christus non sacrifi∣catur
EX Christi actionibus euincetur.
Ex quibus tandem?
Ex consecratione & come∣stione.
Certè Bellarminus, cùm Mis∣sam tanquam anatomicus in membra disse∣cuisset, singulósque eius artus & articulos diligenter rimatus esset, si fortè quod narras sacrificium alicubi delitescens reperire posset, tandem audacter pronuntiauit; a 1.1 Christum aut consecrando, & consumendo sacrificásse, aut nullo modo sacrificâsse: has igitur duas Christi actiones perpen∣damus; à consecratione exorsi.
b 1.2 Consecratio Eucharistiae ad essentiam sacrificij pertinet.
Estne materia, an forma? Non est materia, quia non est res permanens, sed actio transiens. Et Bellarminus ipse, cùm ha∣bitum Torti indueret, verba consecrationis ad oblationem non formaliter, sed efficienter concurrere asserüit. Sed quomodò pro∣bas ad essentiam spectare?
Hoc Bellarminus quinque demonstrauit Argu∣mentis.
Otiosa quaedam adduxit nugamenta, in quibus legen∣dis Bellarminum in Bellarmino deside••••s. Caeterùm audiamus.