Page 577
CAP. IIII. De Argumento ab Agno Paschali.
- Obiectio in
- genere, ab Agno, quatenùs erat figura Eucharistiae. 1
- Specie à 4. Circumstantijs, quia immolandus erat
- 1o. Die 14. ad vesperum. 2
- 2o. In memoriam transitus. 3
- 3o. A Peregrinantibus. 4
- 4o. A mundis. 5
SAcrificium missae, ac proinde munus nostrum Sacerdotale, ratione ab Agno Paschali de∣ducta euinci potest. Et 1o. Agnum hunc pro sacrificio immolatum esse ex Scripturis liquet: a 1.1 Accipite vobis pecus ad singulas fa∣milias vestras, & immolate Phase. Et rursus, b 1.2 Victima transitus Domini est. Et alibi; c 1.3 Ecce, quidam immundi super anima hominis, qui non po••uerunt facere Phase in die illo, accedentes ad Mosem & Aaronem dixerunt, Immundi sumus super anima hominis, quare fraudamur, vt non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter silios Israelis. Et rursus: d 1.4 Si quis immundus est, & in itinere non sit, & tamen non fe∣cit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo. Ex his habemus agnum Paschalem verè & propriè sacrificium fuisse, cùm victima & sacrificium in Scripturis toties absolutè dicatur; & praetereà offerri Domino per immolationem debuit, quod est veri sacrificij proprium. Et eodem planè modo loquitur Euangelium: e 1.5 Primo die azymorum, quandò Pascha immolaban••. Denique verba Pauli sunt clarissim••▪ f 1.6 P••scha••o∣strum immolatus est Christus.
Ponamus esse sacrificium; quid inde sequitur?
g 1.7 Celebratio agni Paschalis figura erat expressa celebrationis Eucharistiae: sed illa immolatio quaedam erat victimae Deo oblatae: Ergo Eucharistiae celebratio, immolatio victimae Deo oblatae esse debet, vt figura figurato respondeat.
Si propriè loqui velimus, vt caeterae ceremoniae lega∣l••s, it•• & Agnus, non tam Eucharistiae, quàm ipsius Christi cru∣cisixt