Tertia ratio ad probandam Sacerdotij Euangelici vnitatem, sumitur à typo summi Pontificis. In secundum Sacrarium se∣mel quotannis solus Pontisex (ingressus est) non sine sanguine: adue∣niens autem Christus per proprium sanguinem ingressus est semel in Sa∣crarium. Haec oblatio solius Pontificis, sine vllis administris, sig∣nificabat sacrificium illud perfectissimum, quo coeli Sacrariū pan∣ditur a solo Christo, nec quoquam alio esse offerendum. Hacte∣nùs disputauimus à causa efficiente.
Secundum Argumentorum genus ducetur, à materia, id est, à victima; hunc in modum. Si Christus sit in Eucha∣ristia sacrificandus, vel eadem erit victima, quae olim in cruce, vel diuersa. Si diuersa, Christus ipse non sacrificatur, sed ali∣quid à Christo diuersum: sin eadem, Christi humana natu∣ra iam est in terris; quod repugnat Articulo fidei, Ascendit in coelum: erit etiam passibilis; quod fieri non potest, cùm sit glo∣rificata.
Deinde omnis victima est res quaedam sensibilis, teste Bel∣larmino, id est, quae externis sensibus sentiri & percipi potest. At corpus Christi in Eucharistia à nullo sensu est perceptibile. A quo enim? Consule vnumquemque sensuum, & singuli hoc negabunt. Dices, opinor, sub benedicti panis & vini accidentibus (quae ipsa sunt sensibus perceptibilia) delitescere ipsissimum Corpus & San∣guinem Christi. Age; si lateant, quomodò igitur sensibus perci∣piuntur? Si dicas, panem & vinum esse hanc victimam, tum panis & vinum offerentur pro peccatis mundi, quo nihil dici potest dete∣stabilius.
Tertio loco argumentabor à forma. Etenim Christus (quan∣doquidem est viuus) propriè sacrificari non potest, nisi per mo∣dum passionis & mortis, teste Scripturâ: Neque vt s••pè offerat seip∣sum, sicut Pontifex, ingreditur in Sacrariū▪ quotannis cum sanguine alie∣no, alioqui enim oportuit ••um saepè passum à iactis mundi fundamentis. Cui veritati suffragatur Bellarminus, his verbis, Omnia omninò quae in Scriptura dicuntur sacrificia, necessariò destrucnda erant, si viuen∣tia, per occisionem, &c. At Christus, iam excitatus à mortuis, iterum non moritur: ergo nec sacrificatur.
ORTH.
Si in mysterio tantùm, ergo non verè & propriè. Nam sacrificatio rei viuentis propriè dicta, exigit mortem propriè dictam.
Denique à fine sic licet arguere: Si Christus sit hodiè in Eu∣charistia immolandus, hoc fiet vel ad Deum pro peccatis placan∣dum & propitiandum, vel saltem ad sacrificium crucis explican∣dum. Sed neque hoc, neque illud dici potest. Non primum: ••••am si sit propitiatorium, vel pro ijsdem peccatis pro quibus oblatum est sacrificium crucis, vel pro alijs.