dicitur tamen remittere, quia hominem peccatorum vincu∣lis ligatum, vel ab ijsdem solutum esse ostendit.
Sequitur Gregorius, cuius verba sunt clarissima: Quos omni∣potens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia ab∣soluat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum aeterni arbitrium sequitur Iudicis. Si sententia nostra, vt docet Gregorius, sequatur ar∣bitrium aeterni Iudicis, hinc sequitur nos peccata propriè non re∣mittere, sed ab aeterno ••udice remissa esse declarare.
Iam vt ad Scholasticos veniam. Magister sententiarum, cùm rem totam diu apud se ventilâsset, tandem sic statuit: In hac tan∣ta varietate quid tenendum? Hoc sanè dicere & sentire possumus, quòd solus Deus dimittit peccata & retinet, & tamen Ecclesiae contulit pote∣statem ligandi & soluendi; sed aliter ipse soluit vel ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantùm dimittit peccatum qui & animam mundat ab interiori macula, & à debito aeternae mortis soluit. Non autem hoc Sacer∣dotibus concessit, quibus tamen tribuit potestatem soluendi & ligandi, id est, ostenaendi homines ligatos vel solutos. Vndè Dominus leprosum sa∣nitati priùs per se restituit, deindè ad Sacerdotes misit, quorum iudicio ostenderetur mundatus. Ita etiam Lazarum iam viuificatum obtulit dis∣cipulis soluendum, quia etsi aliquis apud Deum sit solutus, nondum ta∣men in facie Ecclesiae solutus habetur, nisi per iudicium Sacerdotis. In soluendis ergo culpis vel retinendis ita operatur Sacerdos Euangelicus, & iudicat sicut olim legalis in illis qui contaminati erant leprà, quae pecca∣tum signat. Quod Hieronymi authoritate iam allata corroborat, & mox subiungit: In remittendis vel retinendis culpis, id iuris & officij habent Euangelici Sacerdotes, quod olim habebant sub Lege legales in cu∣randis Leprosis. Ergo peccata dimittunt vel retinent, dum dimissa à Deo vel retenta indicant & ostendunt.
Haec Magister; quem sequitur verbatim Petrus Parisius, vt a∣pud Sixtum Senensem videre licet.
Alexander Halensis, Nunquam Sacerdos absolueret quen∣quam, de quo non praesum••ret quod esset absolutus à Deo. Et rursus: Augustinus, & Hugo de Sancto Victore dicunt, quòd in suscitatione La∣zari significata est resuscitatio peccatoris. Sed Lazarus est priùs à Do∣mino suscitatus, quàm traderetur Discipulis exoluendus; abs••lutto Sacer∣dotis nihil valet, antequàm homo sit iustificatus per gratiam, & suscitatus à morte culpae. Quod ipsum validis probat argumentis. 1. Paris po∣testatis est interiùs baptizare, & à culpa mortis absoluere. Sed Deus non debuit potestatem baptizandi interiùs communicare, nec spes peneretur in homine. Ergo pari ratione, nec potestatem absoluendi ab actualibus. 2. Nulla fit remissio culpae nisi per gratiam, sed gratiam dare, est potestatis infinitae.
Occamus quo{que} respondet cum Magistro, Sacerdotes ligare & soluere, quia ostendunt homines ligatos vel solutos.
Si haec tibi fidem non faciant, audi Suarem, illustrem vestrum Iesuitam: Fuit grauium Doctorum opinio, per hanc po∣testatem