in huius Euangelicae praedicationis functione versantur. Huius absolu∣tionis illustre habemus exemplum apud Abrahamum Sculte∣tum, clarissimum virum, & concionatorem Heidelbergensem. De∣scendat quisque in semetipsum, exquirat, an attulerit publicani humilita∣tem, an & fidem sibi applicantem: quotcunque tales sunt, denuncio ijs Christi mandato remissionem peccatorum: Dico eos ritè frequentâsse tem∣plum. Quotquot ita iustificati domum redibunt è templo, hi deinceps fau∣sto gressu ad templum coeleste sunt perrecturi. De absolutione concio∣nali hactenùs; nunc de Sacramenti. Sacrosancta Christi Sacra∣menta, quid sunt aliud quàm totidem signa & sigilla iustitiae fidei? Ergo quoties Minister Sacramenta fidelibus iuxta Christi institu∣tum dispensat, toties absolutionem, & peccatorum remissionem singulorum conscientijs solenniter obsignat.
Nec publica modò absolutio in Ecclesijs nostris viget, sed pri∣uata etiam. Non desunt enim qui singulari indigent consolatione, ac proinde priuata vtimur absolutione in aegrotorum visitatione, & quot is particularium hominum fracti Spiritus & vulneratae con∣scientiae hoc ipsum efflagitant. Nam postquàm fidei & charitatis professionem fecerit aegrotus, idem si qua in re conscientiam suam grauatam esse sentiat, in sinum ministri priuatim exonerat, & facta confessione; minister hac absoluendi vtitur formula.
DOminus noster Iesus Christus, qui dedit potestatem Ec∣clesiae, absoluendi a peccatis vere paenitentes, & cre∣dentes in eum, ipse ex infinita sua misericordia remit∣tat tibi peccata tua. Ego vero, authoritate ipsius mihi com∣missa, absoluo te ab omnibus peccatis in nomine Patris, & Fi∣lii, & Spiritus Sancti. Amen.
Ita teneras conscientias, cum peccatorum mole & desperatione luctātes, per promissiones Euangelicas spe veniae erigimus; iam{que} poe••••tentibus & credentibus remissa peccata pronunciamus. Haec est Protestantium doctrina, non in Anglia solùm, sed in alijs quo{que} reformatis Ecclesus. Docet Augustana confessio quòd Ecclesia redeuntibus ad toenitentiam impertire absolutionem debea••, & quòd ab∣solutio priuata in Ecclesijs retinenda sit. Docet confessio Bohemica quod absolutionem ex potestate clautum, & remissionem peccatorum, per Mi••aster••um Euangelij à Christo institutum, peculiariter singuli ex∣petere possint, & à Deo suo consequi s•• sciant, & quando haec à Mini∣stris eis praestantur, accipere ab his, tanquam rem à Deo, ad comm••dan∣dum ipsis, & salutariter inseru••endum inst••tutam, cum fiducia del eant, & remissione peccatorum sine dubitatione srut, secundùm Verbum Do∣mint, cui peccata remiseris, remittuntur. Et confessio Saxonica: Affirmamus ritum priuatae absolutionis in Ecclisia retinendum esse, &