Page 454
CAP. V. De electione Episcoporum in Primitiua Ecclesia, quum nulli adhuc essent Christiani Principes.
- Ministro∣rum electio in
- Nouo Testamento triplex; per
- sortes.
- suffragia.
- spiritum prophetiae. 1
- Primitiua Ecclesia per
- Clerum; & 2
- populum, qui eligebat
- non modò per
- testimonium. 3
- consensum. 4
- sedetiam per
- suffragium. 5
- subscriptionē. 6
- non modò per
- Nouo Testamento triplex; per
SI Orbis Christiani in priscâ illâ & Primitiuâ Ecclesiâ (quae fonti propiaquior Iuris diui∣ni sensum penitiùs introspexit) praxin per∣pendamus, Ecclesiarum antistites à Roma∣no Pontisice, vel saltem ab alijs eius autho∣ritate suffultis, (ipso aut iubente, aut per∣mittente, aut ad minimum conniuente) e∣lectos, aut confirmatos comperiemus. Ita∣que omnis eorum Iurisdictio à Romano Pontifice profluxit.
Vt haec omnia suo quaeque Ordine ad examen reuo∣centur, à Ministrorum electione exordiemur; quae in Nouo Testa∣mento post ascensum Christi in triplici fuit discrimine. Eligeban∣tur enim per sortes, per suffragia, per Prophetiae Spiritum. Per sortes, vt a 1.1 Matthias ad Apostolatum; per suffragia, vt septem illi ad b 1.2 diaconatum; per Spiritum Prophetiae, vt c 1.3 Timotheus ad E∣piscopatum. Nam, vt rectè d 1.4 Chrysostomus: Tunc, quia nihil fie∣bat humanum, Sacerdotes etiam ex Prophetia veni••bant. Quid est ex Prophetia? Ex Spiritu sancto. Quippe munus est Prophetiae non modo futura praedicere, verùm & praesentia dicere; quoniam & Saul prophetiâ ostensus est, qui inter vasa latebat. Deus enim reuelat iustis. Propheti•• itidem fuit, cùm dicit Spiritus sanctus; Separate mihi Saulem, & Barna∣bam. Ita & Timotheus electus est. Et e 1.5 Theodoretus sic Timotheum