conditione oblatum fuerit, scilicet, si Sacramentum, quod à Pas∣chali eius Apochrysarij detulerant, exhiberet. Deinde idem Pon∣tifex, eadem de causa, ijsdem verbis ad Archiepiscopum quendam Polonum vsus est, qui consimilem Regum & Procerum admira∣tionem illi significauerat. Haec iuramenti detrectatio, & Regum procerúm{que} admiratio nouitatem arguit. Secundò, vbi quidam re∣gessissent, in Concilijs hoc iuramentum Statutum non inueniri, Paschalis omnia Concilia cum fastu & supercilio repudiauit, in∣quiens, Aiunt in Concilijs Statutum non inueniri; quasi Romanae Eccle∣siae legem Concilia vlla praefixerint, cùm omnia Concilia per Romanae Ec∣clesiae authoritatem & facta sint, & robur acceperint, & in eorum Statu∣tis Romani Pontificis patenter excipiatur authoritas, &c. Ita hoc iura∣mentum non pontificibus aut Concilijs antecedentibus acceptum refert (quod hîc fieri oportuit, si fieri potuisset) sed omni omninò Concilio, vel antecessorum decreto aut exemplo destitutus, sua duntaxat hac in causa authoritate nititur. Ita hoc infoelix lolium, vndecimo demum post Christum seculo, in ingentem Ecclesiae perniciem enatum est. Neque in Metropolitanis sistebat se Ty∣rannis Pontificia, verùm Innocentius tertius vltra progressus, non dissimile fidelitatis & obedientiae iuramentum quatuor Patriar∣chis in Concilio Lateranensi imperauit: immò omnes solenni Sacramento astrinxit Episcopos, vt spondeant obedientiam suam & fidem Sancto Petro, Romanae Ecclesiae, & Domino suo Papae. Et praetereà, vt Papatū▪ hoc enim horū obedientiae est essentiale) defenderēt. Praetereà, ab Episcopis, ad omnes, qui dignitates recipi∣unt, deuenerunt, quos eodē Sacramento premunt: & (quod caetera omnia facilè vincit) vbi formula iurisiurandi, in iure Canonico de∣scripta, obliget eorum fidem, vt defendant regulas Sanctorum Pa∣trum, Papa (vt vir doctissimus obseruauit) & antea, hodiéque in illum locum subdidit, regalia Sancti Petri. Qua machinatione Pon∣tificia factum est, vt Reges suis subditis spoliarentur, & Cynosba∣tus Cedris Libani superemineret.
Praeterea, vbi Pelagius & Gregorius fidei tantùm professionem à Metropolitanis exegerunt, eám{que} secundùm Scripturas & sacra Concilia Oecumenica; Pius Quartus nouam nobis fidei formu∣lam excusit, & obtrusit, extra quam nemo saluus esse potest; cui traditiones, trāsubstantiationē, merita, reliquias, & istiusmodi quis∣quilias intexuit, quas fidei Nicenae, tanquam mendici panniculos vesti aureae, vel ardenti purpurae assuere, at{que} in vnū corpus cōpin∣gere non erubuit. Haec est illa fidei Catholicae formula, quam om∣nes in Ecclesia Romana Episcopi designati profiteri coguntur. Quid quòd idem Pius Quartus superius iuramentum in hanc ipsam fidei formulam ab omnibus Episcopis suscipiendam fraudulenter ingessit, his verbis; Romano Pontifici, beati Petri Apostolorum Principis successori, ac Iesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo a•• iuro.
Denique etiam, de dispensationibus pauca sunt dicenda, quibus