Page 377
CAP. XI. De Reuerendo Patre Roberto Horno, olim Episcopo Wintoniensi.
- Hîc perpenditur
- Doctoris Stapletoni mendacium & calumina. 1
- Bonneri causa, cuius 3. partes, nam
- Hornus Bonnerum
- citat, eidémque primatus iuramentum proponit.
- Recusantem in banchum Regium defert. 2
- Bonnerus Consiliarios sibi assignari postulat. 3
- Consiliarij excipi••nt contra indi∣ctamentum.
- Primò, quia Bonnerus non vo∣catur Episcopus, nec Clericus. 4
- Secundò, quia relatum est in Ar∣chiua, sine mandato Episcopi. 5
- Tertiò, quia Hornus non erat Episcopus. 6
- Hornus Bonnerum
- Statutum Parliamentarium octauo Elizabethae editum. 7
PArkerus illustrissimi Poli iam demortui se∣dem occupauit: at plerique vestrûm, nostris viuentibus & videntibus, suffecti sunt.
Viuentibus quidem, sed legiti∣mè depositis, vt a 1.1 supra ostendimus. Nostros igitur in sedes vacantes ritè electos, confir∣matos & consecratos, vt b 1.2 manifestum feci, veros fuisse Episcopos necesse est.
Hoc ego insolubili refellam argumento. Prodeat igi∣tur, exempli gratia, Robertus Hornus, quem olim Stapletonus no∣ster sic est allocutus: c 1.3 Reuera nōes Dominus Episcopus Wintoniensis, ne∣que cuiusuis alterius loci, sed tantùm Magister Robertus Hornus. Nónne omnibus notum est, quòd neque tu, neque collegae tui ordinati fuistis; non dicam iuxta Ecclesiae praescriptum, sed neque iuxta Regni leges atque Sta∣tuta? Quo ergo iure nomen & titulum Domini Episcopi Wintoniensis tibi vendicare possis? Nullam omninò à Metropolitano consecratio∣nem