PHIL.
Vt pergamus igitur; quâ tandem vsi sunt verborum formulâ? An illâ quam memorat Henricus Fitz-Simon, his ver∣bis? Scoraeus iubet omnes procumbere in genua: Deinde, Parkeri pre••••▪ manu, ait, Eta Domine Episcope Cantuariensis, surge. ••••erum pari modo Grindallo, E••a Domine Episcope Londinensis, surge, &c. O nobilem con∣secrandi formulam, & cauponâ dignam!
ORTH.
O nobile mendacium, & Iesuitâ dignum! Nam eâ∣dem prorsus vsi sunt verborum formulâ, quae sub Eduardo sexto in vsu fuit, quaeque adhuc in Ecclesia Anglicana, addo etiam & in Romana (sic visum est numini) retinetur. Qualis autem fuerit, ex ipsa consecratione in tabulas publicas relata sic habe.
Finito tandem Euangelio, Hereforden. electus, Bedforden. Suf∣fraganeus, & Milo Couerdale, Archiepiscopum coram Cicestren▪ ele∣cto, apud mensam in Cathedra sedente, hijs verbis addu••erunt: Reue∣rende in Deo pater, hunc virum, pium pariter atque doctum, tibi offeri∣mus, atque praesentamus, vt Archiepiscopus consecretur. Postquam ha•• dixissent, proferabatur illico regium diploma siue mandatum, pro conse∣cratione Archiepiscopi, quo per Dominum Doctorem Yale, legum Docto∣rem, perlecto, Sacramentum de Regio primatu, siue supremâ eius autho∣ritate tuendâ, iuxta Statuta primo anno Regni serenissimae Reginae nostrae Elizabethae edita & promulgata, ab eodem Archiepiscopo exigebatur. Quod cùm ille solenniter, tactis corporaliter sacris Euangelijs, conceptis verbis praestitisset, Cicestren. electus, populum ad orationem hortatus, ad Letanias decantandas, choro respondente, se accinxit. Quibus finitis, post quaestiones aliquot Archiepiscopo per Cicestren. electum propositas, & post orationes & suffragia quaedam, iuxta formam libri authoritate Parlia∣menti editi, apud Deum habita, Cicestren. Hereforden. Suffragantus Bed∣forden. & Milo Couerdallus, manibus Archiepiscopo impositis, dixerun: Anglicè, viz. Take the holy Ghost, and remember that thou stirreap the grace of God which is in thee by imposition of hands: For God hath not giuen vs the spirit of feare, but of power, and loue and sobernesse. Id est, si Latinè reddamus, Accipe Spiritum sanctum, & excitare memine∣ris gratiam Dei, quae in te est per manuum impositionem. Dedit enim nobis Deus Spiritum, non timoris, sed potestatis, charitatis, & sobrietatis.
Ita locum, personas, materiam, & formam huius consecrationis ad examen reuocauimus, nec quicquam tamen occurrit, quod non & legibus Anglicanis, & Canonibus ecclesiasticis, ac venerandae antiquitatis praxi per omnia respondeat.