ORTH.
Animaduerti (Iesuita) hunc tuum authorum catalogum in quatuor diuisum esse classes, quas ordine retrogrado visum est percurrere. Vt ab illis igitur exordiar, quorum palato ordo Epis∣copalis minimè arridet, eos Ecclesiae nostrae infensos esse hostes nemo nescit; & tamen de capite Manni, vel ordinatione caupona∣riâ, nihil, quid sciam, literis consignârunt. Extat liber cuiusdam ex illa farina hominis, in Parkerum Archiepiscopum, spiritu planè Lucianico conscriptus, in quo quot verba, tot ferè scommata. In hoc libro de Parkeri consecratione facta est mentio, tamen de ca∣pite equino, de Taberna, aut caupona ne verbum quidem. Si quis fortè putet disciplinae demonstratorem, per ordinationem in an∣gulo hanc ipsam de qua agimus intelligere, veresunile est eundem hoc conuitium ex Papistarum triuijs arripuisse, vt indè nobis inui∣diam possit constare. Haec enim fabula Papistarum est proles genu∣ina, Papistis, non Puritanis suam debet originem. His igitur missis, vt ad secundam classem veniamus; quae haec tandem impudentia, Iesuita, te nostros homines, qui omnes (ne Bezâ quidem excepto) de Anglorum Episcopis honorificè senserunt, vestris de capite Manni fabulatoribus accensere, & connumerare? Deinde inclyta illa nomina, vt appellas, quae in secunda collocásti acie, quamuis o∣dio in nos flagrant capitali, de hac inclyta fabula nihil prodiderū••. Celebriores igitur tui authores ad vnam duntaxat Phalangem omnes sunt redacti, nec eam fortas••è integram. Nam Sanderus, Mendaciorum concinnator longè celeberrimus, quamuis primorū nostrorum antistitum inaugurationem odiosè exagitet, huius fabu∣lae non meminit. Reliqui quos commemoras, tui sunt, Parsonius, Sacroboscus, Kellisonus, Fitzherbertus; quibus alios potes adiun∣gere, authorem scilicet demonstrationum Protestantium, Champ∣naeum, Fluddum, Waddesworthum, & denique quem nondum mihi videre contigit, Constabulum. Caeterùm, celebres isti tui au∣thores, quot tandem erunt? Champnaeus, Sacroboscus, & alij non∣nulli hoc à Bluetto in castro Wisbicensi didicerunt, alij à Thoma Haberleo, horum vterque à Thoma Nealo. Caeteri igitur secun∣darium (vt ita dicam) & aliundè deriuatum dant testimonium, Nealus primarium & primitiuum. Caeteri à Nealo, Nealus à pa∣tre mendaciorum haec hausit. Caeteri igitur dimittantur, solus enim Nealus huius mendacij Dedalus est, & architectus.
Quis autem ille? Certè Papista, qui ex samiliaribus erat Bonneri, teste Champnaeo, vel Capellanus, teste Sacrobosco. At fortè i••∣ratus dixit testimonium; nequaquam. At fortè apud Iudicem; non id quidem, sed mussitauit in angulo. Iam aequus iudicet arbiter, an fides Papistae, inimici nostri familiari, iniurato, non apud Iudicem, sed apud suos in angulo garrienti, contra tot Praelatos, contra Ar∣chiua, contra omnes Regni qui tum floruerunt ordines, contra tan∣tum, qui adhuc superstes est, herôem sit adhibenda.