verus baptismus habebatur, cum reuera nō esset, ob defectum verae ac essentialis verborum formae, quam necessariò supplendā esse Sa∣crosanctum Concilium verissimè iudicauit. Neque tamen hac in causa ab Africano Concilio, sub Stephano Romano Pontifice ha∣bito, dissentit, in quo statutum est, Nouatianos, ad ecclesiā Catho∣licam redeuntes, rebaptizandos non esse. Cuius decreti haec erat causa, quòd prius Nouatianorum baptisma, licet ab haereticis ad∣ministratum, veram haberet verborum formulam, ac proinde, quo∣ad sacramenti substantiam, sanum esset & integrum, nec vnquam reiterandum. Agrippinus enim, Episcopus Carthaginensis, meri∣tò redarguendus, qui Omnium mortalium primus contra diuinum ca∣nonem, contra vniuersalis ecclesiae regulam, contra sensum omnium consa∣cerdotum, contra morem ac instituta matorum, rebaptizanaum esse cen∣suit. Cui errori Sanctus Cyprianus, & Episcopi Africani astipu∣lati sunt; quibus tamen danda est venia, quòd rem à nullo oecume∣nico concilio definitam vidissent. Quamuis autem toto coelo er∣rarent, eos tamen qui contra senserunt pro haereticis non habe∣bant, neque baptizatos à Catholicis rebaptizabant, neque vllam in ecclesia Dei scissuram faciebant, sed vnitatem Spiritus in vinculo pacis seruabant. Correxisse istam sententiam (inquit Augustinus) non inuenitur; non incongruenter tamèn de tali viro existimandum est quod correxerit, & fortasse suppressum est ab eis qui hoc errore nimium delectati sunt, & tanto velut patrocinio carere noluerunt. Quanquàm non de sunt qui hoc Cyprianum omnino non sensisse contendunt, sed sub eius nomi••e à praesumptoribus atque mendacibus fuisse confictum. Et paulò pòst: Porro autem Cyprianus aut non sensit omnino quod eum sensisse recitatis, aut hoc posteà correxit in regula veritatis, aut hunc nae••um sui candidissimi pecto∣ris cooperiiit vbere charitatis. Et, teste Hieronymo, Illi ipsi episcopi qui rebaptizandos haereticos cum eo statuerant, ad antiquam consuetudinem reuoluti, nouum emisere decretum. Caeterum Donatistae priorem er∣rorem mordicùs tenebant, & augebant, etiam cùm Ecclesia oppo∣situm decreuisset, ac proinde meritò habiti sunt haeretici. Immò Catholicos rebaptizare ausi sunt. Vnde in haec erupit verba Vin∣centius Lyrinensis: O rerum mira conuersio! Authores eiusdem opi∣nionis catholici, consectatores verè haeretici iudicantur: absoluuntur ma∣gistri, condemnantur discipuli: conscriptores librorum filij regni erant, assertores verò Gehenna suscipiet. Verum hanc haeresin iamdudum damnauit ecclesia. Cùm Praetextatus & Filicianus, qui complures in schismate baptizassent, ad vnitatem redirent, à suis damnatoribus sine vllo sui honoris detrimento pro pace suscepti, nec quisquam rebaptizan∣dos putauit, qui fuerant ab eis ••oris in schismate baptizati. Proinde ec∣clesia illos cum legitimo suo baptismo, quem in schismate habue∣runt, suscepit. Nam, vt colligere licet ex Augustino, alij possident baptismum & legitimum, & legitimè; alij legitimum, quamuis non legitimè. Nos autem baptismum eos non iustè & legitimè possidere con∣cedimus, non possidere autem non possumus dicere, cùm sacramentum Do∣mini