Page 245
LIBER SEXTVS. DE TROIANA Expeditione. (Book 6)
TRojanae vrbis excidium cum nonnul∣lis velle retexere, aut in dibium re∣vocare, cum tot civitates, quae se à Tro∣janis post bellum profugis authoribus extructas asserunt, extent,* 1.1 esset Aethi∣opem dealbare aut oleum & operam omninò perdere; Proptereà tantum nobis non sumimus: Attamen suc∣cinctè & validè tanquam digito demonstrare nos posse o∣pinamur, quàm propinquum hoc sit fabulae aut hystoriae nunquam factae, hac protestatione, nos cuilibet suum iu∣dicium liberè relicturos, praesertim cum id abs{que} cuius{que} conscientiae laesione credi possit, aut non: Nec verò Cri∣ticorum plus quám naturali acumini ea, quae dicturi su∣mus, lubentes subijcimus, qui haec & similia, veritate ta∣men rei immotâ, facilè verborum ventis dissiparent; at candidatis Physicae secretioris amatoribus dijudicanda proponimus & relinquimus. Dictys quidam Cretensis cretizat se Trojano bello, dum gereretur, interfuisse: At quia tantam antiquitatem, quae vltra Hesiodi & Homeri aetatem sese extenderet, non sapiat, sed ab illis omnia sua mutuatus videatur, vt fictitium ac fabulosum scriptorē, qui ficto nomine alia{que} intentione id scriptum edidit, o∣mittimus.